Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nihil enim tam est Lysiae diversum. negabunt . At eius schola principes oratorum dedit. quaeratur similius aliquid. Hyperides Atticus? certe , at plus indulsit voluptati. transeo plurimos, Lycurgum, Aristogitona et

v10-12 p.462
his priores Isaeum, Antiphonta; quos ut homines inter se genere similes, differentes dixeris specie. quid ille, cuius modo fecimus mentionem, Aeschines?

nonne his latior et audentior et excelsior? quid denique Demosthenes? non cunctos illos tenues et circumspectos vi, sublimitate, impetu, cultu, conpositione superavit? non insurgit locis? non figuris gaudet? non translationibus nitet? non oratione ficta dat tacentibus vocem?

non illud iusiurandum per caesos in Marathone ac Salamine propugnatores rei publicae satis manifesto docet praeceptorem eius Platonem fuisse? quem ipsum num Asianum appellabimus plerumque instinctis divino spiritu vatibus comparandum? quid Periclea? similemne credemus Lysiacae gracilitati, quem fulminibus et caelesti fragori comparant comici, dum illi conviciantur? quid est igitur,

cur in iis demum, qui tenui venula per calculos fluunt, Atticum saporem putent, ibi demum thymum redolere dicant? quos ego existimo, si quod in iis finibus uberius invenerint solum fertilioremve segetem, negaturos Atticam esse, quod plus, quam acceperit, seminis reddat, quia hanc eius terrae fidem Menander eludit.