Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

tertium mox, qui haec dividebant, adiecerunt genus Rhodium, quod velut medium esse atque ex utroque mixtum volunt; neque enim Attice pressi neque Asiane sunt abundantes, ut aliquid habere videantur gentis, aliquid auctoris.

Aeschines enim, qui hunc exilio delegerat

v10-12 p.460
locum, intulit eo studia Athenarum, quae, velut sata quaedam caelo terraque degenerant, saporem illum Atticum peregrino miscuerunt. lenti ergo quidam ac remissi, non sine pondere tamen neque fontibus puris neque torrentibus turbidis, sed lenibus stagnis similes habentur.

nemo igitur dubitaverit, longe esse optimum genus Atticorum. in quo ut est aliquid inter ipsos commune, id est indicium acre tersumque, ita ingeniorum plurimae formae.

quapropter milii falli multum videntur, qui solos esse Atticos credunt tenues et lucidos et significantes sed quadam eloquentiae frugalitate contentos ac semper manum intra pallium continentes. nam quis erit hic Atticus? sit Lysias; hunc enim amplectuntur amatores istius nominis modum. non igitur iam usque ad Coccum et Andocidem remittemur. interrogare tamen velim, an Isocrates Attice dixerit.

nihil enim tam est Lysiae diversum. negabunt . At eius schola principes oratorum dedit. quaeratur similius aliquid. Hyperides Atticus? certe , at plus indulsit voluptati. transeo plurimos, Lycurgum, Aristogitona et

v10-12 p.462
his priores Isaeum, Antiphonta; quos ut homines inter se genere similes, differentes dixeris specie. quid ille, cuius modo fecimus mentionem, Aeschines?

nonne his latior et audentior et excelsior? quid denique Demosthenes? non cunctos illos tenues et circumspectos vi, sublimitate, impetu, cultu, conpositione superavit? non insurgit locis? non figuris gaudet? non translationibus nitet? non oratione ficta dat tacentibus vocem?