Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
da nunc, ut crimine manifesto prematur dux bonus et sine quo vincere hostem [*]( hostem, Obrecht: honestem, B. ) civitas non possit: nonne ei communis utilitas oratorem advocabit? certe Fabricius Cornelium Rufinum, et alioqui malum civem
v10-12 p.380
et sibi inimicum, tamen, quia utilem sciebat ducem, imminente bello, palam consulem suffragio suo fecit atque id mirantibus quibusdam respondit, a cive se spoliari malle quam ab hoste venire. ita , si fuisset orator, non defendisset eundem Rufinum vel manifesti peculatus reum? multa dici possunt similia, sed vel unum ex iis quodlibet sufficit. non enim hoc agimus, ut istud illi, quem formamus, viro saepe sit faciendum; sed ut, si talis coegerit ratio, sit tamen vera finitio, oratorem esse virum bonum dicendi peritum.