Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
interim extremi palmam circa ima pollicis premunt, ipse prioribus ad medios articulos iungitur; interim quartus oblique reponitur; interim quattuor remissis magis quam tensis, pollice intus inclinato, habilem demonstrando in latus aut distinguendis, quae dicimus, manum facimus, cum supina in sinistrum latus, prona in alterum fertur.
sunt et illi breves gestus, cum manus leviter pandata, qualis voventium est, parvis intervallis et subadsentientibus humeris movetur, maxime apta parce et quasi timide loquentibus. est admirationi conveniens ille gestus, quo manus modice supinata ac per singulos a minimo collecta digitos redeunte flexu simul explicatur atque convertitur.
nec uno modo interrogantes gestum componimus, plerumque tamen vertentes manum, utcunque composita est. pollici proximus digitus mediumque, qua dexter est, unguem pollicis summo suo iungens, remissis ceteris, est et adprobantibus et narrantibus et distinguentibus decorus.
cui non dissimilis, sed complicitis tribus
est et illa cava et rara et supra humeri altitudinem elata cum quodam motu velut hortatrix manus; a peregrinis scholis tamen prope recepta tremula scenica est. digitos , cum summi coierunt, ad os referre, cur quibusdam displicuerit, nescio. nam id et leviter admirantes et interim subita indignatione velut pavescentes et deprecantes facimus.
quin compressam etiam manum in paenitentia vel ira pectori admouemus, ubi vox vel inter dentes expressa non dedecet: quid nunc agant? quid facias ? Averso pollice demonstrare aliquid, receptum magis puto quam oratori decorum.
sed cum omnis motus sex partes habeat, septimus sit ille, qui in se redit, orbis. vitiosa est una circumversio: reliqui ante nos et dextra laevaque et sursum et deorsum aliquid ostendunt; in posteriora gestus non
interim tamen velut reici solet. optime autem manus a sinistra parte incipit, in dextra deponitur, sed ut ponere non ut ferire videatur; quanquam et in fine interim cadit, ut cito tamen redeat, et nonnunquam resilit vel negantibus nobis vel admirantibus. hic veteres artifices illud recte adiecerunt, ut manus cum sensu et inciperet et deponeretur. alioqui enim aut ante vocem erit gestus aut post vocem, quod est utrumque deforme.
in illo lapsi nimia subtilitate sunt, quod intervallum motus tria verba esse voluerunt; quod neque observatur neque fieri potest, sed illi quasi mensuram tarditatis celeritatisque aliquam esse voluerunt, neque immerito, ne aut diu otiosa esset manus aut, quod multi faciunt, actionem continue motu concideret.
aliud est, quod et fit frequentius et magis fallit. sunt quaedam latentes sermonis percussiones et quasi aliqui pedes, ad quos plurimorum gestus cadit, ut sit unus motus novum crimen, alter C. Caesar, tertius et ante hanc diem, quartus non auditum, deinde propinquus meus, et ad te, et Quintus Tubero, et detulit.
unde id quoque fluit vitium, ut iuvenes, cum
melius illud, cum sint in sermone omni brevia quaedam membra, ad quae, si necesse sit, recipere spiritum liceat, ad haec gestum disponere: ut puta novum crimen, C. Caesar, habet per se fine quendam suum, quia sequitur coniunctio; deinde et ante hanc diem non auditum satis circumscriptum est. ad haec commodanda manus est, idque dum erit prima et composita actio.
at ubi eam calor concitaverit; etiam gestus cum ipsa orationis celeritate crebrescet. aliis locis citata, aliis pressa conveniet pronuntiatio. illa transcurrimus, congerimus, [*]( After congerimus B. gives abundamus, which is omitted by one late MS. and exepunged by Halm. ) festinamus; hac instamus, inculcamus, infigimus. plus autem adfectus habent lentiora; ideoque Roscius citatior, Aesopus gravior fuit, quod ille comoedias, hic tragoedias egit.
eadem motus quoque observatio est. itaque in fabulis iuvenum, senum, militum, matronarum gravior ingressus est; servi, ancillulae, parasiti, piscatores citatius moventur. tolli autem manum artifices supra oculos, demitti infra pectus vetant; adeo a
in sinistrum intra humerum promovetur; ultra non decet. sed cum aversantes in laevam partem velut propellemus manum, sinister humerus proferendus, ut cum capite ad dextram ferente consentiat.
mantis sinistra numquam sola gestum recte facit; dextrae se frequenter accommodat, sive in digitos argumenta digerimus sive aversas in sinistrum palmis abominamur sive obicimus adversas sive in latus utramque distendimus,
sive satisfacientes aut supplicantes (diversi autem sunt hi gestus) summittimus sive adorantes attollimus sive aliqua demonstratione aut invocatione protendimus: vos Albani tumuli atque luci, aut Gracchanum illud: quo me miser conferam? in Capitolium? ad fratris sanguine madet: an domum?
plus enim adfectus in his iunctae exhibent manus; in rebus parvis, mitibus, tristibus breves; magnis, laetis, atrocibus exertiores. [*]( exortiores,, Spalding : exteriores, B. ) Vitia quoque earum subiicienda sunt,
quae quidem accidere etiam exercitatis actoribus solent. nam gestum poculum poscentis aut verbera minantis aut numerum quingentorum flexo pollice efficientis, quae sunt a quibusdam scriptoribus notata, ne in rusticis
at ut brachio exerto introspiciatur latus, ut manum alius ultra sinum proferre non audeat, alius, in quantum patet longitudo, protendat aut ad tectum erigat aut repetito ultra laevum humerum gestu ita in tergum flagellet, ut consistere post eum parum tutum sit, aut sinistrum ducat orbem aut temere sparsa manu in proximos offendat aut cubitum utrumque in diversum latus uentilet, saepe scio evenire.