Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
hoc modo coepisse Demosthenen credo in illo pro Ctesiphonte timido summissoque principio, sic formatam Ciceronis manum, cum diceret: si quid est ingenii in me, quod senior quam sit exiguum. eadem aliquatenus liberius deorsum spectantibus digitis colligitur in nos et fusius paulo in diversum resolvitur, ut quodammodo sermonem ipsum proferre videatur.
binos interim
interim extremi palmam circa ima pollicis premunt, ipse prioribus ad medios articulos iungitur; interim quartus oblique reponitur; interim quattuor remissis magis quam tensis, pollice intus inclinato, habilem demonstrando in latus aut distinguendis, quae dicimus, manum facimus, cum supina in sinistrum latus, prona in alterum fertur.
sunt et illi breves gestus, cum manus leviter pandata, qualis voventium est, parvis intervallis et subadsentientibus humeris movetur, maxime apta parce et quasi timide loquentibus. est admirationi conveniens ille gestus, quo manus modice supinata ac per singulos a minimo collecta digitos redeunte flexu simul explicatur atque convertitur.