Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

est et ille verecundae orationi aptissimus, quo, quattuor primis leviter in summum coeuntibus digitis, non procul ab ore aut pectore fertur ad nos manus et deinde prona ac paulum prolata laxatur.

hoc modo coepisse Demosthenen credo in illo pro Ctesiphonte timido summissoque principio, sic formatam Ciceronis manum, cum diceret: si quid est ingenii in me, quod senior quam sit exiguum. eadem aliquatenus liberius deorsum spectantibus digitis colligitur in nos et fusius paulo in diversum resolvitur, ut quodammodo sermonem ipsum proferre videatur.

binos interim

v10-12 p.296
digitos distinguimus, sed non inserto pollice, paulum tamen inferioribus intra spectantibus, sed ne illis quidem tensis, qui supra sunt.

interim extremi palmam circa ima pollicis premunt, ipse prioribus ad medios articulos iungitur; interim quartus oblique reponitur; interim quattuor remissis magis quam tensis, pollice intus inclinato, habilem demonstrando in latus aut distinguendis, quae dicimus, manum facimus, cum supina in sinistrum latus, prona in alterum fertur.

sunt et illi breves gestus, cum manus leviter pandata, qualis voventium est, parvis intervallis et subadsentientibus humeris movetur, maxime apta parce et quasi timide loquentibus. est admirationi conveniens ille gestus, quo manus modice supinata ac per singulos a minimo collecta digitos redeunte flexu simul explicatur atque convertitur.

nec uno modo interrogantes gestum componimus, plerumque tamen vertentes manum, utcunque composita est. pollici proximus digitus mediumque, qua dexter est, unguem pollicis summo suo iungens, remissis ceteris, est et adprobantibus et narrantibus et distinguentibus decorus.

cui non dissimilis, sed complicitis tribus

v10-12 p.298
digitis, quo nunc Graeci plurimum utuntur, etiam utraque manu, quotiens enthymemata sua gestu corrotundant velut caesim. manus lenior promittit et adsentatur, citatior hortatur, interim laudat. est et ille urgentis orationem gestus vulgaris magis quam ex arte, qui contrahit alterno celerique motu et explicat manum.