Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

labra et porriguntur male et scinduntur et adstringuntur et diducuntur et dentes nudant et in latus ac paene ad aurem trahuntur et velut quodam fastidio replicantur et pendent et vocem tantum altera parte

v10-12 p.288
dimittunt. lambere quoque ea et mordere deforme est, cum etiam in efficiendis verbis modicus eorum esse debeat motus; ore enim magis quam labris loquendum est.

cervicem rectam oportet esse, non rigidam aut supinam. collum diversa quidem, sed pari deformitate et contrahitur et tenditur, sed tenso subest et labor, tenuaturque vox ac fatigatur; adfixum pectori mentum minus claram et quasi latiorem presso gutture facit.

humerorum raro decens adlevatio atque contractio est; breviatur enim cervix et gestum quendam humilem atque servilem et quasi fraudulentum facit, cum se in habitum adulationis, admirationis, metus tingunt.

bracchii moderata proiectio, remissis humeris atque explicantibus se in proferenda manu digitis, continuos et decurrentes locos maxime decet. at cum speciosius quid uberiusque dicendum est, ut illud saxa atque solitudines voci respondent, exspatiatur in latus et ipsa quodammodo se cum gestu fundit oratio.