Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

suadentium et monentium et pollicentium et consolantium gravis, in metu et verecundia contracta, adhortationibus fortis, disputationibus teres, miseratione flexa et flebilis et consulto quasi obscurior; at in egressionibus fusa et securae claritatis, in expositione ac sermonibus recta et inter acutum sonum et gravem media.

attollitur autem concitatis adfectibus, compositis descendit pro utriusque rei modo altius vel inferius. quid autem quisque in dicendo postulet locus, paulum differam, ut de gestu prius dicam, qui et ipse voci consentit et animo cum ea simul paret. is quantum habeat in oratore momenti, satis vel ex eo patet quod pleraque etiam citra verba significat.

quippe non manus solum, sed nutus etiam declarant nostram voluntatem et in mutis pro sermone sunt, et saltatio frequenter sine voce intelligitur atque adficit, et ex vultu ingressuque perspicitur habitus

v10-12 p.280
animorum; et animalium quoque sermone carentium ira, laetitia, adulatio et oculis et quibusdam aliis corporis signis deprehenditur.

nec mirum, si ista, quae tamen in aliquo posita sunt motu, tantum in animis valent, cum picture, tacens opus et habitus semper eiusdem, sic in intimos penetret adfectus, ut ipsam vim dicendi nonnunquam superare videatur. contra si gestus ac vultus ab oratione dissentiat, tristia dicamus hilares, adfirmemus aliqua renuentes non auctoritas modo verbis, sed etiam fides desit. decor quoque a gestu atque motu venit;

ideoque Demosthenes grande quoddam intuens speculum componere actionem solebat; adeo, quamuis fulgor ille sinistras imagines reddat, suis demum oculis credidit, quod efficeret. praecipuum vero in actione sicut in corpore ipso caput est cum ad illum, de quo dixi, decorem, tum etiam ad significationem.