Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quod adfectant quoque, tanquam inuentionis copia urgeantur maiorque vis eloquentiae ingruat, quam quae emitti faucibus possit. est aliis concursus oris et cum verbis suis colluctatio. iam tussire et exspuere crebro et ab imo pulmone pituitam trochleis adducere et oris humore proximos spargere et maiorem partem spiritus in loquendo per nares effundere, etiamsi non utique vocis sunt vitia, quia tamen propter vocem accidunt, potissimum huic loco subiciantur.

sed quodcunque ex his vitium magis tulerim quam, quo nunc maxime laboratur in causis omnibus scholisque,

v10-12 p.274
cantandi, quod inutilius sit an foedius, nescio. quid enim minus oratori convenit quam modulatio scenica et nonnunquam ebriorum aut comissantium licentiae similis?

quid vero movendis adfectibus contrarium magis quam, cum dolendum, [*]( dolendum, Regius : docendum, B. and Iul. victor . ) irascendum, indignandum, commiserandum sit, non solum ab his adfectibus, in quos inducendus est iudex, recedere, sed ipsam fori sanctitatem Lyciorum et Carum [*]( Lyciorum et Carum, Daniel: ludorum talarium, MSS. ) licentia solvere? nam Cicero illos ex Lycia et Caria [*]( Phrygia, MSS. of Cicero. ) rhetoras paene cantare in epilogis dixit. nos etiam cantandi severiorem paulo modum excessimus.

quisquamne , non dico de homicidio, sacrilegio, parricidio, sed de calculis certe atque rationibus, quisquam denique, ut semel finiam, in lite cantat? quod si omnino recipiendum est, nihil causae est, cur non illam vocis modulationem fidibus ac tibiis, immo me hercule, quod est huic deformitati propius, cymbalis adiuvemus.

facimus tamen hoc libenter; nam nec cuiquam sunt iniucunda quae cantant ipsi, et laboris in hoc quam in agendo minus est. et sunt quidam, qui secundum alia vitae vitia etiam hac ubique audiendi, quod aures mulceat, voluptate ducantur.

v10-12 p.276
Quid ergo? non et Cicero dicit esse aliquem in oratione cantum obscuriorem? et hoc quodam naturali initio venit? ostendam non multo post, ubi et quatenus recipiendus sit hic flexus et cantus quidem sed, quod plerique intelligere nolunt, obscurior.

iam enim tempus est dicendi, quae sit apta pronuntiatio. quae certe ea est, quae iis, de quibus dicimus, accommodatur. quod quidem maxima ex parte praestant ipsi motus animorum, sonatque vox, ut feritur; sed cum sint alii veri adfectus, alii ficti et imitati, veri naturaliter erumpunt, ut dolentium, irascentium, indignantium, sed carent arte, ideoque sunt disciplina et ratione formandi.

contra qui effinguntur imitatione, artem habent; sed hi carent natura, ideoque in iis primum est bene adfici et concipere imagines rerum et tanquam veris moveri. sic velut media vox, quem habitum a nobis acceperit, hunc iudicum animis dabit. est enim mentis index ac totidem, quot illa, mutationes habet.

itaque laetis in rebus plena et simplex et ipsa quodammodo hilaris fluit; at in certamine erecta totis viribus et velut omnibus nervis intenditur. atrox in ira et aspera

v10-12 p.278
ac densa et respiratione crebra; neque enim potest esse longus spiritus, cum immoderate effunditur. paulum in invidia facienda lentior, quia non fere ad hanc nisi inferiores confugiunt; at in blandiendo, fatendo, satisfaciendo, rogando, lenis et summissa.

suadentium et monentium et pollicentium et consolantium gravis, in metu et verecundia contracta, adhortationibus fortis, disputationibus teres, miseratione flexa et flebilis et consulto quasi obscurior; at in egressionibus fusa et securae claritatis, in expositione ac sermonibus recta et inter acutum sonum et gravem media.

attollitur autem concitatis adfectibus, compositis descendit pro utriusque rei modo altius vel inferius. quid autem quisque in dicendo postulet locus, paulum differam, ut de gestu prius dicam, qui et ipse voci consentit et animo cum ea simul paret. is quantum habeat in oratore momenti, satis vel ex eo patet quod pleraque etiam citra verba significat.

quippe non manus solum, sed nutus etiam declarant nostram voluntatem et in mutis pro sermone sunt, et saltatio frequenter sine voce intelligitur atque adficit, et ex vultu ingressuque perspicitur habitus

v10-12 p.280
animorum; et animalium quoque sermone carentium ira, laetitia, adulatio et oculis et quibusdam aliis corporis signis deprehenditur.