Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
iam secunda respiratio increscat oportet et naturali quodam conatu, quo minus pavide dicimus quae sequuntur, et quod magnitudo animi Milonis ostenditur: minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur. deinde quasi obiurgatio sui est: me ad eius causam parem animi magnitudinem ut ferre non posse.
tum invidiosiora: tamen haec novi iudicii nova forma terret oculos. illa vero iam paene apertis, ut aiunt, tibiis: qui , quocunque inciderunt, consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt. nam sequens latum etiam atque fusum est: non enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat.
quod notavi, ut appareret, non solum in membris causae, sed etiam in articulis esse
nec volubilitate nimia confundenda quae dicimus, qua et distinctio perit et adfectus, et nonnunquam etiam verba aliqua sui parte fraudantur. cui contrarium est vitium nimiae tarditatis; nam et difficultatem inveniendi fatetur et segnitia solvit animos et, in quo est aliquid, temporibus praefinitis aquam perdit. promptum sit os, non praeceps, moderatum, non lentum;