Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed ut in iisdem partibus iisdemque adfectibus sint tamen quaedam non ita magnae vocis declinationes, prout aut verborum dignitas aut sententiarum natura aut depositio aut inceptio aut transitus postulabit: ut, qui singulis pinxerunt coloribus, alia tamen eminentiora alia reductiora

v10-12 p.268
fecerunt, sine quo ne membris quidem suas lineas dedissent.

proponamus enim nobis illud Ciceronis in oratione nobilissima pro Milone principium; nonne ad singulas paene distinctiones quamvis in eadem facie tamen quasi vultus mutandus est? etsi vereor, iudices, ne turpe sit, pro fortissimo viro dicere incipientem timere.

etiamsi est toto proposito contractum atque summissum, quia et exordium est et solliciti exordium, tamen fuerit necesse est aliquid plenius et erectius, dum dicit pro fortissimo viro, quam cum etsi vereor et turpe sit et timere .

iam secunda respiratio increscat oportet et naturali quodam conatu, quo minus pavide dicimus quae sequuntur, et quod magnitudo animi Milonis ostenditur: minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur. deinde quasi obiurgatio sui est: me ad eius causam parem animi magnitudinem ut ferre non posse.