Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
itaque nares etiam ac pectus eo tempore tument, atque omnia velut germinant eoque sunt tenera et iniuriae obnoxia. sed , ut ad propositum redeam, iam confirmatae constitutaeque voci genus exercitationis optimum duco, quod est operi simillimum, dicere cotidie sicut agimus. namque hoc modo non vox tantum confirmatur et latus, sed etiam corporis decens et accommodatus orationi motus componitur.
non alia est autem ratio pronuntiationis quam ipsius orationis. nam ut illa emendata, dilucida, ornata, apta esse debet, ita haec quoque emendata erit, id est, vitio carebit, si fuerit os facile, explanatum, iucundum, urbanum, id est, in quo nulla neque rusticitas neque peregrinitas resonet.
non enim sine causa dicitur barbarum Graecumve. nam sonis homines ut aera tinnitu dinoscimus. ita fiet illud, quod Ennius probat, cum dicit suaviloquenti ore Cethegum fuisse, non quod Cicero in his reprehendit, quos ait latrare non agere. sunt enim multa vitia, de quibus dixi, cum in quadam primi libri parte puerorum ora formarem, opportunius ratus, in ea aetate facere illorum mentionem, in qua emendari possunt.
itemque si ipsa vox primum fuerit, ut sic dicam, sana,
dilucida vero erit pronuntiatio prinum, si verba tota exierint, quorum pars devorari, pars destitui solet, plerisque extremas syllabas non perferentibus, dum priorum sono indulgent. ut est autem necessaria uerborum explanatio, ita omnes imputare et velut adnumerare litteras molestum et odiosum.