Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

alioqui nitida illa et curata vox insolitum laborem recusabit, ut assueta gymnasiis et oleo corpora, quamlibet sint in suis certaminibus speciosa atque robusta, si militare iter fascemque et vigilias imperes, deficiant et quaerant unctores suos nudumque sudorem.

illa quidem in hoc opere praecipi quis ferat vitandos soles atque ventos et nubila etiam ac siccitates? ita , si dicendum in sole aut ventoso, humido, calido die fuerit, reos deseremus? nam crudum quidem aut saturum aut ebrium aut eiecto modo vomitu, quae cavenda quidam monent, declamare neminem, qui sit mentis compos, puto.

illud non sine causa est ab omnibus praeceptum, ut parcatur maxime voci in illo a pueritia in adolescentiam transitu, quia naturaliter impeditur, non, ut arbitror, propter calorem, quod quidam putaverunt (nam est

v10-12 p.258
maior alias), sed propter humorem potius; nam hoc aetas illa turgescit.

itaque nares etiam ac pectus eo tempore tument, atque omnia velut germinant eoque sunt tenera et iniuriae obnoxia. sed , ut ad propositum redeam, iam confirmatae constitutaeque voci genus exercitationis optimum duco, quod est operi simillimum, dicere cotidie sicut agimus. namque hoc modo non vox tantum confirmatur et latus, sed etiam corporis decens et accommodatus orationi motus componitur.

non alia est autem ratio pronuntiationis quam ipsius orationis. nam ut illa emendata, dilucida, ornata, apta esse debet, ita haec quoque emendata erit, id est, vitio carebit, si fuerit os facile, explanatum, iucundum, urbanum, id est, in quo nulla neque rusticitas neque peregrinitas resonet.

non enim sine causa dicitur barbarum Graecumve. nam sonis homines ut aera tinnitu dinoscimus. ita fiet illud, quod Ennius probat, cum dicit suaviloquenti ore Cethegum fuisse, non quod Cicero in his reprehendit, quos ait latrare non agere. sunt enim multa vitia, de quibus dixi, cum in quadam primi libri parte puerorum ora formarem, opportunius ratus, in ea aetate facere illorum mentionem, in qua emendari possunt.

itemque si ipsa vox primum fuerit, ut sic dicam, sana,

v10-12 p.260
id est, nullum eorum, de quibus modo rettuli, patietur incommodum; deinde non subsurda, rudis, immanis, dura, rigida, rava, [*]( rava, Burman : vana, MSS. ) praepinguis, aut tenuis, inanis, acerba, pusilla, mollis, effeminata, spiritus nec brevis nec parum durabilis nec in receptu difficilis.

dilucida vero erit pronuntiatio prinum, si verba tota exierint, quorum pars devorari, pars destitui solet, plerisque extremas syllabas non perferentibus, dum priorum sono indulgent. ut est autem necessaria uerborum explanatio, ita omnes imputare et velut adnumerare litteras molestum et odiosum.

nam et vocales frequentissime coeunt, et consonantium quaedam insequente vocali dissimulantur. utriusque exemplum posuimus:

  1. mullum ille et terris
Vitatur etiam duriorum inter se congressus,

unde pellexit et collegit, et quae alio loco dicta sunt; ideoque laudatur in Catulo suavis appellatio litterarum. Secundum est, ut sit oratio distincta, id est, qui dicit, et incipiat ubi oportet et desinat. observandum etiam, quo loco sustinendus et quasi suspendendus sermo sit, quod Graeci ὑποδιαστολήν vel ὑποστιγμήν vocant, quo deponendus.

suspenditurarma virumque cano, quia illud virum ad sequentia pertinet, ut

v10-12 p.262
sit virum Troiae qui primus ab oris, et hic iterum. nam etiamsi aliud est, unde venit quam quo venit, non distinguendum tamen, quia utrumque eodem verbo continetur venit.

tertioItaliam, quia interiectio est fato profugus et continuum sermonem, qui faciebat Italiam Lavinaque, dividit. ob eandemque causam quarto profugus, deinde Lavinaque venit litora, ubi iam erit distinctio, quia inde alius incipit sensus. sed in ipsis etiam distinctionibus tempus alias brevius, alias longius dabimus; interest enim, sermonem finiant an sensum.

itaque illam distinctionem litora protinus altero spiritus initio insequar; cum illuc venero atque altae moenia Romae, deponam et morabor et novum rursus exordium faciam.