Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

optime igitur idem, qui omnia, Cicero

v10-12 p.348
praeceperat, quae supra ex Oratore posui; quibus similia in Bruto de M. Antonio dicit. sed iam recepta est actio paulo agitatior et exigitur et quibusdam partibus convenit, ita tamen temperanda, ne, dum actoris captamus elegantiam, perdamus viri boni et gravis auctoritatem.

v10-12 p.352

ventum est ad partem operis destinati longe gravissimam. cuius equidem onus si tantum opinione prima concipere potuissem, quanto me premi ferens sentio, maturius consuluissem vires meas. sed initio pudor omittendi, quae promiseram, tenuit; mox, quanquam per singulas prope partes labor cresceret, ne perderem, quae iam effecta erant, per omnes difficultates animo me sustentavi.

quare nunc quoque, licet maior quam unquam moles premat, tamen prospicienti finem mihi constitutum est vel deficere potius quam desperare. fefellit autem quod initium a parvis ceperamus. mox velut aura sollicitante provecti longius, dum tamen nota illa et plerisque artium scriptoribus tractata praecipimus, nec adhuc a litore procul videbamur et multos circa velut iisdem se ventis credere ausos habebamus.

iam cum eloquendi rationem novissime repertam paucissimisque

v10-12 p.354
temptatam ingressi sumus, rarus, qui tam procul a portu recessisset, reperiebatur. postquam vero nobis ille, quem instituebamus, orator a dicendi magistris dimissus aut suo iam impetu fertur aut maiora sibi auxilia ex ipsis sapientiae penetralibus petit, quam in altum simus ablati sentire coepimus.

nunccaelum undique et undique pontus.unum modo in illa immensa vastitate cernere videmur M. Tullium, qui tamen ipse, quamvis tanta atque ita instructa nave hoc mare ingressus, contrahit vela inhibetque remos et de ipso demum genere dicendi, quo sit usurus perfectus orator, satis habet dicere. at nostra temeritas etiam mores ei conabitur dare et adsignabit officia. ita nec antecedentem consequi possumus, et longius eundum est, ut res feret. probabilis tamen cupiditas honestorum et velut tutioris [*]( velut tutioris, Obrecht: velutioris, B. ) audentiae est temptare, quibus paratior venia est.

sit ergo nobis orator, quem constituimus, is, qui a M. Catone finitur, vir bonus dicendi peritus; verum, id quod et ille posuit prius et ipsa natura potius ac maius est, utique vir bonus. id non eo tantum, quod, si vis illa dicendi malitiam instruxerit, nihil sit publicis privatisque rebus perniciosius

v10-12 p.356
eloquentia, nosque ipsi, qui pro virili parte conferre aliquid ad facultatem dicendi conati sumus, pessime mercamur de rebus humanis, si latroni comparamus haec arma, non militi.

quid de nobis loquor? rerum ipsa natura in eo, quod praecipue indulsisse homini videtur quoque nos a ceteris animalibus separasse, non parens, sed noverca fuerit, si facultatem dicendi, sociam scelerum, adversam innocentiae, hostem veritatis invenit. mutos enim nasci et egere omni ratione satius fuisset quam prouidentiae munera in mutuam perniciem convertere.

longius tendit hoc iudicium meum. neque enim tantum id dico, eum, qui sit orator, virum bonum esse oportere, sed ne futurum quidem oratorem nisi virum bonum. nam certe neque intelligentiam concesseris iis qui, proposita honestorum ac turpium via, peiorem sequi malent, neque prudentiam, cum in gravissimas frequenter legum, semper vero malae conscientiae poenas a semet ipsis improviso rerum exitu induantur.

quodsi neminem malum esse nisi stultum eundem non modo a sapientibus dicitur, sed vulgo quoque semper est creditum, certe non fiet unquam stultus orator. adde quod ne studio quidem operis pulcherrimi vacare mens nisi omnibus vitiis libera potest: primum quod in eodem pectore nullum est honestorum turpiumque consortium, et cogitare optima simul ac deterrima non magis est unius animi quam

v10-12 p.358
eiusdem hominis bonum esse ac malum;

tum illa quoque ex causa, quod mentem tantae rei intentam vacare omnibus aliis etiam culpa carentibus curis oportet. ita demum enim libera ac tota, nulla distringente atque alio ducente causa, spectabit id solum ad quod accingitur.

quodsi agrorum nimia cura et sollicitior rei familiaris diligentia et venandi voluptas et dati spectaculis dies multum studiis auferunt (huic enim rei perit tempus, quodcumque alteri datur), quid putamus facturas cupiditatem, avaritiam, invidiam, quarum impotentissimae cogitationes somnos etiam ipsos et illa per quietem visa perturbent?

nihil est enim tam occupatum, tam multiforme, tot ac tam variis adfectibus concisum atque laceratum quam mala mens. nam et cum insidiatur, spe, curis, labore distringitur; et etiam cum sceleris compos fuit, sollicitudine, paenitentia, poenarum omnium exspectatione torquetur. quis inter haec litteris aut ulli bonae arti locus? non hercule magis quam frugibus in terra sentibus ac rubis occupata.