Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sed his ipsis media interiacent multa, et ut facies, quanquam ex paucissimis constat, infinitam habet differentiam, ita vox, etsi paucas, quae nominari possint, continet species, propria cuique est, et non haec minus auribus quam oculis illa dinoscitur.
augentur autem sicut omnium, ita vocis quoque bona cura, negligentia minuuntur. sed cura non eadem oratoribus quae phonascis convenit; tamen multa sunt utrisque communia, firmitas corporis, ne ad spadonum et mulierum et aegrorum exilitatem vox nostra tenuetur; quod ambulatio, unctio, veneris abstinentia, facilis ciborum digestio, id est frugalitas, praestat.
praeterea ut sint fauces integrae, id est molles ac leves, quarum vitio et frangitur et obscuratur et exasperatur et scinditur vox. nam ut tibiae eodem spiritu accepto alium clausis, alium apertis foraminibus, alium non satis purgatae, alium quassae sonum reddunt, ita fauces tumentes strangulant
finditur etiam spiritus obiectu aliquo sicut lapillo tenues aquae, quarum cursus [*]( cursus, Spalding : spiritus, MSS. ) etiamsi ultra paulum coit, aliquid tamen cavi relinquit post id ipsum quod offenderat. humor quoque vocem ut nimius impedit, ita consumptus destituit. nam fatigatio, ut corpora, non ad praesens modo tempus, sed etiam in futurum adficit.