Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

utendi voce

v10-12 p.252
multiplex ratio. nam praeter illam differentiam, quae est tripertita, acutae, gravis, flexae, tum intentis, tum remissis, tum elatis, tum inferioribus modis opus est, spatiis quoque lentioribus aut citatioribus.

sed his ipsis media interiacent multa, et ut facies, quanquam ex paucissimis constat, infinitam habet differentiam, ita vox, etsi paucas, quae nominari possint, continet species, propria cuique est, et non haec minus auribus quam oculis illa dinoscitur.

augentur autem sicut omnium, ita vocis quoque bona cura, negligentia minuuntur. sed cura non eadem oratoribus quae phonascis convenit; tamen multa sunt utrisque communia, firmitas corporis, ne ad spadonum et mulierum et aegrorum exilitatem vox nostra tenuetur; quod ambulatio, unctio, veneris abstinentia, facilis ciborum digestio, id est frugalitas, praestat.

praeterea ut sint fauces integrae, id est molles ac leves, quarum vitio et frangitur et obscuratur et exasperatur et scinditur vox. nam ut tibiae eodem spiritu accepto alium clausis, alium apertis foraminibus, alium non satis purgatae, alium quassae sonum reddunt, ita fauces tumentes strangulant

v10-12 p.254
vocem, obtusae obscurant, rasae exasperant, convulsae fractis sunt organis similes.