Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
namque in his omnibus et vis illa dicendi solvitur et frigescit adfectus et iudex parum sibi praestari reverentiae credit. transire in diversa subsellia parum verecundum est. nam et Cassius Severus urbane adversus hoc facientem lineas poposcit. et si aliquando concitate itur, nunquam non frigide reditur.
multum ex iis, quae praecepimus, mutari necesse est ab iis, qui dicunt apud tribunalia. nam
nam et dexter pes a laeva iudicis sedenti proferendus est, et ex altera parte multi gestus necesse est in sinistrum eant, ut ad iudicem spectent. equidem plerosque et ad singulas clausulas sententiarum video adsurgentes et nonnullos subinde aliquid etiam spatiantes, quod an deceat, ipsi viderint; cum id faciunt, non sedentes agunt.
bibere aut etiam esse inter agendum, quod multis moris fuit et est quibusdam, ab oratore meo procul absit. nam si quis aliter dicendi onera perferre non possit, non ita miserum est non agere potiusque multo quam et operis et hominum contemptum fateri.
cultus non est proprius oratoris aliquis sed magis in oratore conspicitur. quare sit, ut in omnibus honestis debet esse, splendidus et virilis. nam et
itaque etiam gestu necesse est usos esse in principiis eos alio, quorum brachium, sicut Graecorum, veste continebatur. sed nos de praesentibus loquimur. cui lati clavi ius non erit, ita cingatur, ut tunicae prioribus oris infra genua paulum, posterioribus ad medios poplites usque perveniant. nam infra mulierum est, supra centurionum.
ut purpura recte descendat, levis cura est; notatur interim negligentia. latum habentium clavum modus est, ut sit paulum cinctis summissior. ipsam togam rotundam esse et apte caesam velim, aliter enim multis modis fiet enormis. pars eius prior mediis cruribus optime terminatur,
sinus decentissimus, si aliquanto supra imam tunicam [*]( tunicam, Spalding : togam, MSS. ) fuerit; nunquam certe sit inferior. ille , qui sub humero dextro ad sinistrum oblique ducitur velut balteus, nec strangulet nec fluat. pars togae, quae postea imponitur, sit inferior; nam ita et sedet melius et continetur. subducenda etiam pars aliqua tunicae, ne ad lacertum in actu redeat; tum sinus iniciendus humero, cuius extremam oram reiecisse non dedecet.
operiri autem humerum cum toto iugulo non oportet, alioqui amictus fiet angustus et dignitatem, quae est in latitudine pectoris, perdet. sinistrum brachium eo usque adlevandum est, ut quasi normalem illum angulum faciat, super quod ora ex toga duplex aequaliter sedeat.
manus non impleatur anulis, praecipue medios articulos non transeuntibus; cuius erit habitus optimus adlevato pollice et digitis leviter inflexis, nisi si libellum tenebit. quod non utique captandum est; videtur enim fateri memoriae diffidentiam et ad multos gestus est impedimento.
togam veteres ad calceos usque demittebant ut Graeci pallium; idque ut fiat, qui de gestu scripserunt circa tempora illa, Plotius Nigidiusque praecipiunt. quo magis miror Plinii