Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
in sinistrum intra humerum promovetur; ultra non decet. sed cum aversantes in laevam partem velut propellemus manum, sinister humerus proferendus, ut cum capite ad dextram ferente consentiat.
mantis sinistra numquam sola gestum recte facit; dextrae se frequenter accommodat, sive in digitos argumenta digerimus sive aversas in sinistrum palmis abominamur sive obicimus adversas sive in latus utramque distendimus,
sive satisfacientes aut supplicantes (diversi autem sunt hi gestus) summittimus sive adorantes attollimus sive aliqua demonstratione aut invocatione protendimus: vos Albani tumuli atque luci, aut Gracchanum illud: quo me miser conferam? in Capitolium? ad fratris sanguine madet: an domum?
plus enim adfectus in his iunctae exhibent manus; in rebus parvis, mitibus, tristibus breves; magnis, laetis, atrocibus exertiores. [*]( exortiores,, Spalding : exteriores, B. ) Vitia quoque earum subiicienda sunt,