Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

unde id quoque fluit vitium, ut iuvenes, cum

v10-12 p.302
scribunt, gestum praemodulati cogitatione sic componant, quomodo casura manus est. inde et illud vitium, ut gestus, qui in fine dexter esse debet, in sinistrum frequenter desinat.

melius illud, cum sint in sermone omni brevia quaedam membra, ad quae, si necesse sit, recipere spiritum liceat, ad haec gestum disponere: ut puta novum crimen, C. Caesar, habet per se fine quendam suum, quia sequitur coniunctio; deinde et ante hanc diem non auditum satis circumscriptum est. ad haec commodanda manus est, idque dum erit prima et composita actio.

at ubi eam calor concitaverit; etiam gestus cum ipsa orationis celeritate crebrescet. aliis locis citata, aliis pressa conveniet pronuntiatio. illa transcurrimus, congerimus, [*]( After congerimus B. gives abundamus, which is omitted by one late MS. and exepunged by Halm. ) festinamus; hac instamus, inculcamus, infigimus. plus autem adfectus habent lentiora; ideoque Roscius citatior, Aesopus gravior fuit, quod ille comoedias, hic tragoedias egit.

eadem motus quoque observatio est. itaque in fabulis iuvenum, senum, militum, matronarum gravior ingressus est; servi, ancillulae, parasiti, piscatores citatius moventur. tolli autem manum artifices supra oculos, demitti infra pectus vetant; adeo a

v10-12 p.304
capite eum petere [*]( a capite eum petere is almost certainly corrupt: gestulm for eum is the least improbable corretion that has been suggested. ) aut ad imum ventrem deducere, vitiosum habetur.

in sinistrum intra humerum promovetur; ultra non decet. sed cum aversantes in laevam partem velut propellemus manum, sinister humerus proferendus, ut cum capite ad dextram ferente consentiat.