Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sunt et illi breves gestus, cum manus leviter pandata, qualis voventium est, parvis intervallis et subadsentientibus humeris movetur, maxime apta parce et quasi timide loquentibus. est admirationi conveniens ille gestus, quo manus modice supinata ac per singulos a minimo collecta digitos redeunte flexu simul explicatur atque convertitur.

nec uno modo interrogantes gestum componimus, plerumque tamen vertentes manum, utcunque composita est. pollici proximus digitus mediumque, qua dexter est, unguem pollicis summo suo iungens, remissis ceteris, est et adprobantibus et narrantibus et distinguentibus decorus.

cui non dissimilis, sed complicitis tribus

v10-12 p.298
digitis, quo nunc Graeci plurimum utuntur, etiam utraque manu, quotiens enthymemata sua gestu corrotundant velut caesim. manus lenior promittit et adsentatur, citatior hortatur, interim laudat. est et ille urgentis orationem gestus vulgaris magis quam ex arte, qui contrahit alterno celerique motu et explicat manum.

est et illa cava et rara et supra humeri altitudinem elata cum quodam motu velut hortatrix manus; a peregrinis scholis tamen prope recepta tremula scenica est. digitos , cum summi coierunt, ad os referre, cur quibusdam displicuerit, nescio. nam id et leviter admirantes et interim subita indignatione velut pavescentes et deprecantes facimus.

quin compressam etiam manum in paenitentia vel ira pectori admouemus, ubi vox vel inter dentes expressa non dedecet: quid nunc agant? quid facias ? Averso pollice demonstrare aliquid, receptum magis puto quam oratori decorum.

sed cum omnis motus sex partes habeat, septimus sit ille, qui in se redit, orbis. vitiosa est una circumversio: reliqui ante nos et dextra laevaque et sursum et deorsum aliquid ostendunt; in posteriora gestus non

v10-12 p.300
dirigitur.

interim tamen velut reici solet. optime autem manus a sinistra parte incipit, in dextra deponitur, sed ut ponere non ut ferire videatur; quanquam et in fine interim cadit, ut cito tamen redeat, et nonnunquam resilit vel negantibus nobis vel admirantibus. hic veteres artifices illud recte adiecerunt, ut manus cum sensu et inciperet et deponeretur. alioqui enim aut ante vocem erit gestus aut post vocem, quod est utrumque deforme.

in illo lapsi nimia subtilitate sunt, quod intervallum motus tria verba esse voluerunt; quod neque observatur neque fieri potest, sed illi quasi mensuram tarditatis celeritatisque aliquam esse voluerunt, neque immerito, ne aut diu otiosa esset manus aut, quod multi faciunt, actionem continue motu concideret.

aliud est, quod et fit frequentius et magis fallit. sunt quaedam latentes sermonis percussiones et quasi aliqui pedes, ad quos plurimorum gestus cadit, ut sit unus motus novum crimen, alter C. Caesar, tertius et ante hanc diem, quartus non auditum, deinde propinquus meus, et ad te, et Quintus Tubero, et detulit.

unde id quoque fluit vitium, ut iuvenes, cum

v10-12 p.302
scribunt, gestum praemodulati cogitatione sic componant, quomodo casura manus est. inde et illud vitium, ut gestus, qui in fine dexter esse debet, in sinistrum frequenter desinat.

melius illud, cum sint in sermone omni brevia quaedam membra, ad quae, si necesse sit, recipere spiritum liceat, ad haec gestum disponere: ut puta novum crimen, C. Caesar, habet per se fine quendam suum, quia sequitur coniunctio; deinde et ante hanc diem non auditum satis circumscriptum est. ad haec commodanda manus est, idque dum erit prima et composita actio.