Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam et invitus perdit quisque id quod elegerat verbum, nec facile reponit aliud, dum id, quod scripserat, quaerit. sed ne hoc quidem infirmae memoriae remedium est nisi in iis, qui sibi facultatem aliquam dicendi ex tempore paraverunt. quodsi cui utrumque defuerit, huic omittere omnino totum actionum laborem ac, si quid in litteris valet, ad scribendum potius suadebo convertere. sed haec rara infelicitas erit.

ceterum quantum natura studioque valeat memoria, vel Themistocles testis, quem unum intra annum optime locutum esse Persice constat; vel

v10-12 p.242
Mithridates, cui duas et viginti linguas, quot nationibus imperabat, traditur notas fuisse; vel Crassus ille Dives, qui, cum Asiae praeesset, quinque Graeci sermonis differentias sic tenuit ut, qua quisque apud eum lingua postulasset, eadem ius sibi redditum ferret; vel Cyrus, quem omnium militum tenuisse creditum est nomina.

quin semel auditos quamlibet multos versus protinus dicitur reddidisse Theodectes. dicebantur etiam nunc esse, qui facerent, sed mihi nunquam, ut ipse interessem, contigit; habenda tamen fides est vel in hoc ut, qui crediderit, et speret.

pronuntiatio a plerisque actio dicitur, sed prius nomen a voce, sequens a gestu videtur accipere. namque actionem Cicero alias quasi sermonem alias eloquentiam quandam corporis dicit. idem tamen duas eius partes facit, quae sunt eaedem pronuntiationis, vocem atque motum.

qua propter utraque appellatione indifferenter uti licet. habet autem res ipsa miram quandam in orationibus vim ac potestatem; neque enim tam refert, qualia sint, quae intra nosmet ipsos composuimus, quam quo modo efferantur; nam ita quisque, ut audit, movetur. quare neque probatio ulla, quae modo venit ab oratore, tam firma est, ut non perdat vires suas, nisi adiuvatur

v10-12 p.244
adseveratione dicentis. adfectus omnes languescant necesse est, nisi voce, vultu, totius prope habitu corporis inardescunt.

nam cum haec omnia fecerimus, felices tamen, si nostrum illum ignem iudex conceperit; nedum eum supini securique moveamus, ac non et ipse nostra oscitatione solvatur.

documento sunt vel scenici actores, qui et optimis poetarum tantum adiiciunt gratiae, ut nos infinito magis eadem illa audita quam lecta delectent; et vilissimis etiam quibusdam impetrant aures, ut, quibus nullus est in bibliothecis locus, sit etiam frequens in theatris.