Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam et invitus perdit quisque id quod elegerat verbum, nec facile reponit aliud, dum id, quod scripserat, quaerit. sed ne hoc quidem infirmae memoriae remedium est nisi in iis, qui sibi facultatem aliquam dicendi ex tempore paraverunt. quodsi cui utrumque defuerit, huic omittere omnino totum actionum laborem ac, si quid in litteris valet, ad scribendum potius suadebo convertere. sed haec rara infelicitas erit.

ceterum quantum natura studioque valeat memoria, vel Themistocles testis, quem unum intra annum optime locutum esse Persice constat; vel

v10-12 p.242
Mithridates, cui duas et viginti linguas, quot nationibus imperabat, traditur notas fuisse; vel Crassus ille Dives, qui, cum Asiae praeesset, quinque Graeci sermonis differentias sic tenuit ut, qua quisque apud eum lingua postulasset, eadem ius sibi redditum ferret; vel Cyrus, quem omnium militum tenuisse creditum est nomina.

quin semel auditos quamlibet multos versus protinus dicitur reddidisse Theodectes. dicebantur etiam nunc esse, qui facerent, sed mihi nunquam, ut ipse interessem, contigit; habenda tamen fides est vel in hoc ut, qui crediderit, et speret.

pronuntiatio a plerisque actio dicitur, sed prius nomen a voce, sequens a gestu videtur accipere. namque actionem Cicero alias quasi sermonem alias eloquentiam quandam corporis dicit. idem tamen duas eius partes facit, quae sunt eaedem pronuntiationis, vocem atque motum.