Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

etiam illa praevelox fere cito effluit, et, velut praesenti officio functa nihil in posterum

v10-12 p.238
debeat, tanquam dimissa discedit. nec est mirum, magis haerere animo quae diutius adfixa sint. ex hac ingeniorum diversitate nata dubitatio est, ad verbum sit ediscendum dicturis, an vim modo rerum atque ordinem complecti satis sit; de quo sine dubio non potest in universum pronuntiari.

nam si memoria suffragatur, tempus non defuit, nulla me velim syllaba effugiat; alioqui etiam scribere sit supervacuum. idque praecipue a pueris obtinendum, atque in hanc consuetudinem memoria exercitatione redigenda, ne nobis discamus ignoscere. ideoque et admoneri et ad libellum respicere vitiosum, quod libertatem negligentiae facit, nec quisquam se parum tenere iudicat, quod, ne sibi excidat, non timet.

inde interruptus actionis impetus et resistens ac salebrosa oratio; et qui dicit ediscenti similis, etiam omnem bene scriptorum gratiam perdit vel hoc ipso, quod scripsisse se confitetur. memoria autem facit etiam prompti ingenii famam, ut illa, quae dicimus, non domo attulisse sed ibi protinus sumpsisse videamur; quod et oratori et ipsi causae plurimum confert.

nam et magis miratur et minus timet iudex,

v10-12 p.240
quae non putat adversus se praeparata. idque in actionibus inter praecipua servandum est, ut quaedam etiam, quae optime vinximus, velut soluta enuntiemus et cogitantibus nonnunquam et dubitantibus similes quaerere videamur quae attulimus.