Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

certa sunt enim non solum in digerendis quaestionibus, sed etiam in exsequendis, si modo recte dicimus, prima ac secunda et deinceps; cohaeretque omnis rerum copulatio, ut ei nihil neque subtrahi sine manifesto intellectu neque inseri possit.

an vero Scaevola in lusu duodecim scriptorum, cum prior calculum promovisset essetque victus, dum rus tendit, repetito totius certaminis ordine, quo dato errasset recordatus, rediit ad eum, quocum luserat, isque ita factum esse confessus est? minus idem

v10-12 p.234
ordo valebit in oratione, praesertim totus nostro arbitrio constitutus, cum tantum ille valeat alternus?

etiam quae bene composita erunt, memoriam serie sua ducent. nam sicut facilius versus ediscimus quam prosam orationem, ita prosae vincta quam dissoluta. sic contingit, ut etiam quae ex tempore videbantur effusa, ad verbum repetita reddantur. quod meae quoque memoriae mediocritatem sequebatur, si quando interventus aliquorum, qui hunc honorem mererentur, iterare declamationis partem coegisset. nec est mendacio locus, salvis qui interfuerunt.

si quis tamen unam maximamque a me artem memoriae quaerat, exercitatio est et labor; multa ediscere, multa cogitare, et si fieri potest cotidie, potentissimum est. nihil aeque vel augetur cura vel negligentia intercidit.