Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

et forsitan hoc sunt adiuti qui, auctione dimissa, quid cuique vendidissent testibus argentariorum tabulis reddiderunt; quod praestitisse Hortensium dicunt. minus idem proderit in ediscendis, quae orationis perpetuae erunt. nam et sensus non eandem imaginem quam res habent, cum alterum fingendum sit, et horum tamen utcunque commonet locus, sicut sermonis alicuius habiti. at [*]( At, added by Halm. ) verborum contextus eadem arte quomodo comprehendetur?

mitto quod quaedam nullis simulacris

v10-12 p.226
significari possunt, ut certe coniunctiones. habeamus enim sane, ut qui notis scribunt, certas imagines omnium et loca scilicet infinita, per quae verba, quot sunt in quinque contra Verrem secundae actionis libris, explicentur, meminerimus etiam omnium quasi depositorum: nonne impediri quoque dicendi cursum [*]( quoque dicendi cursum, Spalding : quodque dicit dicursum, G. ) necesse est duplici memoriae cura?

nam quomodo poterunt copulata fluere, si propter singula verba ad singulas formas respiciendum erit? quare et Charmadas et Scepsius, de quo modo dixi, Metrodorus, quos Cicero dicit usos hac exercitatione, sibi habeant sua; nos simpliciora tradamus.

si longior complectenda memoria fuerit oratio, proderit per partes ediscere; laborat enim maxime onere; et hae partes non sint perexiguae, alioqui rursus multae erunt et eam distinguent atque concident. nec utique certum imperaverim modum, sed maxime ut quisque finietur locus, ni forte tam numerosus, ut ipse quoque dividi debeat.