Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
velut custodire desinimus et ipsa securitate dimittimus. nec dubium est quin plurimum in hac parte valeat mentis intentio et velut acies luminum a prospectu rerum, quas intuetur, non aversa. unde accidit, ut quae per plures dies scribimus ediscendi causa, cogitatione [*]( causa, cogitatione, early edd.: sint cogitationes, MSS. ) ipsa contineamus. [*]( contineamius, Slothouwer: contineat, MSS. )
artem autem memoriae primus ostendisse dicitur Simonides. cuius vulgata fabula est: cum pugili coronato carmen, quale componi victoribus solet, mercede pacta scripsisset, abnegatam ei pecuniae partem, quod more poetis frequentissimo digressus in laudes Castoris ac Pollucis exierat. quapropter partem ab iis petere, quorum facta celebrasset,
et persolverunt, ut traditum est. nam cum esset grande convivium in honorem eiusdem victoriae atque adhibitus ei cenae Simonides, nuntio est excitus, quod eum duo iuvenes equis advecti desiderare maiorem in modum dicebantur. et illos quidem non invenit, fuisse tamen gratos erga se deos exitu comperit.
nam vix eo ultra limen egresso, triclinium illud supra convivas corruit atque ita confudit, [*]( confudit ut, Badius: confunditur, MSS. ) ut non ora modo oppressorum, sed membra etiam omnia requirentes ad sepulturam propinqui nulla nota possent discernere. tum Simonides dicitur memor ordinis, [*]( ordinis, Regiuns: orline, MSS. ) quo quisque discubuerat, corpora suis reddidisse.
est autem magna inter auctores dissensio, Glaucone Carystio an Leocrati an Agatharcho an Scopae scriptum sit id carmen; et Pharsali fuerit haec domus, ut ipse quodam loco significare Simonides videtur utque Apollodorus et Eratosthenes et Euphorion et Larissaeus Eurypylus tradiderunt, an Crannone, ut Apollas Callimachus, [*]( Apollas Callimachus being unknown, Bentley conjectured Alollas et Callimachus ( Schneidewin Callimachusque). Apollas would then refer to a philosopher and geographer of Cyrene. ) quam secutus Cicero hanc famam latius fudit.