Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sunt enim casus quidam, qui hoc natura ipsa rei non indecens faciant: ut cum pater ex meretrice natum, quod duxerit [*]( meretrice duxerit, added by ed. camp . ) meretricem in matrimonium, abdicat;

v10-12 p.204
scholastica materia sed non quae in foro non possit accidere. hic igitur multa non deformiter dicet: vel quod omnium sit votum parentum, ut honestiores quam sint ipsi liberos habeant, (nam et si filia nata, meretrix eam mater pudicam esse voluisset) vel quod humilior ipse fuerit, (licet enim huic ducere) [*]( huic ducere, Spalding : hoc ducrere or dicere, MSS. ) vel quod non habuerit patrem qui moneret;

quin eo minus id faciendum filio fuisse, ne renovaret domus pudorem et exprobraret patri nuptias, matri prioris vitae necessitatem, ne denique legem quandam suis quoque rursum [*]( rursum, Halm : sum, G: subindo, vulgo. ) liberis daret. credibilis erit etiam propria quaedam in illa meretrice turpitudo, quam nunc hic pater ferre non possit. alia praetereo; neque enim nunc declamamus, sed ostendimus nonnunquam posse dicentem ipsis incommodis bene uti.

illic maior aestus, ubi quis pudenda queritur, ut stuprum, praecipue in maribus, aut os profanatum. non dico, si loquatur ipse; nam quid aliud ei quam gemitus ac fletus et exsecratio vitae conveniat, ut iudex intelligat potius dolorem illum quam audiat? sed patrono quoque per similes adfectus eundum

v10-12 p.206
erit, quia hoc iniuriae genus verecundius est fateri [*]( fateri, added by Halm. ) passis quam ausis.

mollienda est in plerisque alio colore asperitas orationis, ut Cicero de proscriptorum liberis fecit. quid enim crudelius quam homines honestis parentibus ac maioribus natos a re publica summoveri? itaque durum id esse summus ille tractandorum animorum artifex confitetur, sed ita legibus Sullae cohaerere statum civitatis adfirmat, ut iis solutis stare ipsa non possit. adsecutus itaque est, ut aliquid eorum quoque causa videretur facere contra quos diceret.