Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quam molli autem articulo tractavit Catonem Cuius natura summe admiratus non ipsius vitio, sed Stoicae sectae quibusdam in rebus factam duriorem videri volebat; ut inter eos non forensem contentionem, sed studiosam disputationem crederes incidisse.
haec est profecto ratio et certissimum praeceptorum genus illius viri observatio, ut, cum aliquid detrahere salva gratia velis, concedas alia omnia: in hoc solo vel minus peritum quam in ceteris, adiecta, si poterit fieri, etiam causa, cur id ita sit, vel paulo pertinaciorem vel credulum vel iratum vel impulsum ab aliis.
hoc enim commune remedium est, si in tota actione aequaliter appareat non honor modo eius, sed etiam caritas. praeterea causa sit nobis iusta sic dicendi, neque id moderate tantum faciamus, sed etiam necessario.
diversum ab