Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

an quisquam tulerit reum in discrimine capitis, praecipueque si apud victorem et principem pro se ipse dicat, frequenti translatione, fictis aut repetitis ex vetustate verbis, compositione quae sit maxime a vulgari usu remote, decurrentibus periodis, quam laetissimis locis sententiisque dicentem? non perdant haec omnia necessarium periclitanti sollicitudinis colorem, petendumque etiam innocentibus misericordiae auxilium?

moveaturne quisquam eius fortuna, quem tumidum ac sui iactantem et ambitiosum institorem eloquentiae in ancipiti sorte videat? non immo oderit reum verba aucupantem et anxium de fama ingenii, et cui esse diserto vacet?

quod mire M. Caelius in

v10-12 p.184
defensione causae, qua reus de vi fuit, comprehendisse videtur mihi: ne cui vestrum atque etiam omnium, qui ad rem agendam adsunt, meus aut vultus molestior aut vox immoderatior aliqua aut denique, quod minimum est, iactantior gestus fuisse videatur.

atqui sunt quaedam actiones in satisfactione, deprecatione, confessione positae: sententiolisne flendum erit? epiphonemata aut enthymemata exorabunt? non , quidquid meris adiicietur adfectibus, omnes eorum diluet vires et miserationem securitate laxabit?

age , si de morte filii sui vel iniuria, quae morte sit gravior, dicendum patri fuerit, aut in narrando gratiam illam expositionis, quae continget ex sermone puro atque dilucido, quaeret, breviter ac significanter ordinem rei protulisse contentus, aut argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni remissa loquetur?

quo fugerit interim dolor ille? ubi lacrimae substiterint? unde se in medium tam secura observatio artium miserit? non ab exordio usque ad ultimam vocem continues quidam gemitus et idem tristitiae vultus servabitur, si quidem volet dolorem suum etiam in audientes transfundere? quem si usquam remiserit, in animum iudicantium

v10-12 p.186
non reducet.

quod praecipue declamantibus (neque enim me paenitet ad hoc quoque opus meum et curam susceptorum semel adolescentium respicere) custodiendum est, quo plures in schola finguntur adfectus, quos non ut advocati, sed ut passi subimus.

cum etiam hoc genus simulari litium soleat, cum ius mortis a senatu quidam ob aliquam magnam infelicitatem vel etiam paenitentiam petunt, in quibus non solum cantare, quod vitium pervasit, aut lascivire, sed ne argumentari quidem nisi mixtis, et quidem ita ut ipsa probatione magis emineant, adfectibus decet. nam qui intermittere in agendo dolorem potest, videtur posse etiam deponere.

nescio tamen an huius, de quo loquimur, decoris custodia maxime circa eos, contra quos dicimus, examinanda sit. nam sine dubio in omnibus statim accusationibus hoc agendum est, ne ad eas libenter descendisse videamur. ideoque mihi illud Cassii Severi non mediocriter displicet: di boni, vico; et,

v10-12 p.188
quo me vivere iuvet, Asprenatem reum video. non enim iusta ex causa vel necessaria videri potest postulasse eum, sed quadam accusandi voluptate.

praeter hoc tamen, quod est commune, propriam moderationem quaedam causae desiderant. quapropter et, qui curationem bonorum patris postulabit, doleat eius valetudinem; et quamlibet gravia filio pater obiecturus miserrimam sibi ostendat esse hanc ipsam necessitatem, nec hoc paucis modo verbis, sed toto colore actionis, ut id eum non dicere modo, sed etiam vere dicere appareat.

nec causanti pupillo sic tutor irascatur unquam, ut non remaneant amoris vestigia et sacra quaedam patris eius memoria. iam quomodo contra abdicantem patrem, querentem uxorem, agi causam oporteret, in libro, ut arbitror, septimo dixi. quando etiam ipsos loqui, quando advocati voce uti deceat, quartus liber, in quo prooemii praecepta sunt, continet.