Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

profert enim mores plerumque oratio et animi secret detegit. nec sine causa Graeci prodiderunt, ut vivat, quemque etiam dicere. humiliora illa vitia: summissa adulatio, adfectata scurrilitas, in rebus ac verbis parum modestis ac pudicis vilis pudor, in omni negotio neglecta auctoritas; quae fere accidunt iis, qui nimium aut blandi esse aut ridiculi volunt.

ipsum etiam eloquentiae genus alios aliud decet. nam neque tam plenum et erectum et audax et praecultum senibus convenerit quam pressum et mite et limatum et quale intelligi vult Cicero, cum dicit, orationem suam coepisse canescere; sicut vestibus quoque non purpura coccoque fulgentibus illa aetas satis apta sit.

in iuvenibus etiam uberiora paulo et paene periclitantia feruntur. at in iisdem siccum et sollicitum et contractum dicendi propositum plerumque adfectatione ipsa severitatis invisum est, quando etiam morum senilis auctoritas immatura in adolescentibus creditur. simpliciora militares decent.

philosophiam ex professo, ut quidam faciunt, ostentantibus parum decori sunt plerique orationis ornatus maximeque ex adfectibus, quos illi vitia dicunt. verba quoque exquisitiora et compositio numerosa tali proposito diversa.