Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quisquis autem via dicet, ducetur [*]( ducetur dicet, Eusser. ) ante omnia rerum ipsa serie velut duce; propter quod homines etiam modice exercitati facillime tenorem in narrationibus servant. deinde , quid quoque loco quaerant, scient. nec circumspectabunt nec offerentibus se aliunde sensibus turbabuntur nec confundent ex diversis
postremo habebunt modum et fine, qui esse citra divisionem nullus potest. expletis pro facultate omnibus quae proposuerint, pervenisse se ad ultimum sentient. et haec quidem ex arte, illa vero ex studio: ut copiam sermonis optimi, quemadmodum praeceptum est, comparemus: multo ac fideli stilo sic formetur oratio, ut scriptorum colorem etiam quae subito effusa sint reddant, ut, cum multa scripserimus, etiam multa dicamus.
nam consuetudo et exercitatio facilitatem maxime parit; quae si paulum intermissa fuerit, non velocitas illa modo tardatur, sed ipsum os [*]( os, added by Halm. ) coit atque concurrit. quanquam enim opus est naturali quadam mobilitate animi ut, dum proxima dicimus, struere ulteriora possimus semperque nostram vocem provisa et formata cogitatio excipiat,