Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

plerumque autem multa agentibus accidit, ut maxime necessaria et utique initia scribant, cetera quae domo adferunt cogitatione complectantur, subitis ex tempore occurrant; quod fecisse M. Tullium commentariis ipsius apparet. sed feruntur aliorum quoque et inventi forte, ut eos dicturus quisque

v10-12 p.150
composuerat, et in libros digesti, ut causarum quae sunt actae a Ser. Sulpicio , cuius tres orationes extant; sed hi de quibus loquor commentarii ita sunt exacti, ut ab ipso mihi in memoriam posteritatis videantur esse compositi.

nam Ciceronis ad praesens modo tempus aptatos libertus Tiro contraxit; quos non ideo excuso, quia non probem, sed ut sint magis admirabiles. in hoc genere prorsus recipio hanc brevem adnotationem libellosque, qui vel manu teneantur, et ad quos interim respicere fas sit.

illud quod Laenas praecipit displicet mihi, vel in his quae scripserimus velut [*]( vel in his, Bonnell: ne in his, B. velut, Halm : vel in, B. ) summas in commentarium et capita conferre. facit enim ediscendi negligentiam haec ipsa fiducia et lacerat ac deformat orationem. ego autem ne scribendum quidem puto, quod non [*]( non, added by Regius. ) sinus memoria persecuturi. nam hic quoque accidit, ut revocet nos cogitatio ad illa elaborata nec sinat praesentem fortunam experiri.