Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sic scripsisse Sallustium accepimus, et sane manifestus est etiam ex opere ipso labor. Vergilium quoque paucissimos die composuisse versus auctor est Varius. oratoris quidem alia condicio est;

itaque hanc moram et sollicitudinem initiis impero. nam primum hoc constituendum, hoc

v10-12 p.96
obtinendum est, ut quam optime scribamus; celeritatem dabit consuetudo. paulatim res facilius se ostendent, verba respondebunt, compositio sequetur, cuncta denique ut in familia bene instituta in officio erunt. summa haec est rei:

cito scribendo non fit, ut bene scribatur; bene scribendo fit, ut cito. sed tum maxime, cum facultas illa contigerit, resistamus ut provideamus et efferentes equos frenis quibusdam coerceamus; quod non tam moram faciet quam novos impetus dabit. neque enim rursus eos, qui robur aliquod in stilo fecerint, ad infelicem calumniandi se poenam alligandos puto.

nam quomodo sufficere officiis civilibus possit, qui singulis actionum partibus insenescat? sunt autem quibus nihil sit satis; omnia mutare, omnia aliter dicere quam occurrit velint; increduli quidam et de ingenio suo pessime meriti, qui diligentiam putant facere sibi scribendi difficultatem.

nec promptum est dicere, utros peccare validius putem, quibus omnia sua placent an quibus nihil. accidit enim etiam ingeniosis adolescentibus frequenter, ut labore consumantur et in silentium usque descendant nimia bene dicendi cupiditate. qua de re memini narrasse mihi Iulium Secundum illum, aequalem meum atque a me, ut notum est, familiariter amatum, mirae facundiae virum, infinitae

v10-12 p.98
tamen curae, quid esset sibi a patruo suo dictum.

is fuit Iulius Florus, in eloquentia Galliarum, quoniam ibi demum exercuit eam, princeps, alioqui inter paucos disertus et dignus ilia propinquitate. is cum Secundum, scholae adhuc operatum, tristem forte vidisset, interrogavit, quae causa frontis tam adductae.

nec dissimulavit adolescens, tertium iam diem esse, quod omni labore materiae ad scribendum destinatae non inveniret exordium; quo sibi non praesens tantum dolor, sed etiam desperatio in posterum fieret. tum Florus arridens, numquid tu, inquit, melius dicere vis quam potes?

ita se res habet. curandum est ut quam optime dicamus; dicendum tamen pro facultate. ad profectum enim opus est studio non indignatione. ut possimus autem scribere etiam plura et celerius, non exercitatio modo praestabit, in qua sine dubio multum est, sed etiam ratio; si non resupini spectantesque tectum et cogitationem murmure agitantes exspectaverimus quid obveniat; sed quid res poscat, quid personam deceat, quod sit tempus, qui iudicis animus intuiti, humano quodam modo ad scribendum accesserimus. sic nobis et initia et quae sequuntur natura ipsa praescribit.

certa sunt enim pleraque et, nisi coniueamus, in

v10-12 p.100
oculos incurrunt; ideoque nec indocti nec rustici diu quaerunt, unde incipiant; quo pudendum est magis, si difficultatem facit doctrina. non ergo semper putemus optimum esse quod latet; immutescamus alioqui, si nihil dicendum videatur, nisi quod non invenimus.

diversum est huic eorum vitium, qui primo decurrere per materiam stilo quam velocissimo volunt et sequentes calorem atque impetum ex tempore scribunt; hanc silvam vocant. repetunt deinde et componunt quae effuderant; sed verba emendantur et numeri, manet in rebus temere congestis quae fuit levitas.

protinus ergo adhibere curam rectius erit atque ab initio sic opus ducere, ut caelandum, non ex integro fabricandum sit. aliquando tamen adfectus sequemur, in quibus fere plus calor quam diligentia valet. satis apparet ex eo, quod hanc scribentium negligentiam damno, quid de illis dictandi deliciis sentiam.

nam in stilo quidem quamlibet properato dat aliquam cogitationi moram non consequens celeritatem eius manus; ille cui dictamus urget, atque interim

v10-12 p.102
pudet etiam dubitare aut resistere aut mutare quasi conscium infirmitatis nostrae timentes.

quo fit, ut non rudia tantum et fortuita, sed impropria interim, dum sola est connectendi sermonis cupiditas, effluant, quae nec scribentium curam nec dicentium impetum consequantur. at idem ille, qui excipit, si tardior in scribendo aut incertior in intellegendo [*]( intellegendo, Müller: legeldo, B. ) velut offensator fuit, inhibetur cursus, atque omnis quae erat concepta mentis intentio mora et interdum iracundia excutitur.

tum illa, quae altiorem [*]( altiorem, later MSS.: aptiorem, B. ) animi motum sequuntur quaeque ipsa animum quodammodo concitant, quorum est iactare nanum, torquere vultum, frontem et latus [*]( frontem et latus, Peterson : sintielatus, B ( 2nd hand ): simul et, almost all MSS. ) interim obiurgare, quaeque Persius notat, cum leviter dicendi genus significat,

  1. nec pluteum,
  2. inquit,
  3. caedit nec demorsos sapit unguis,
etiam ridicula sunt, nisi cum soli sumus.

denique ut semel quod est potentissimum dicam, secretum in [*](i, several latr MSS.: quod,B.) dictando perit. atque liberum arbitris locum et quam altissimum silentium scribentibus maxime convenire nemo dubitaverit. non tamen protinus audiendi, qui credunt aptissima in hoc nemora silvasque, quod illa caeli libertas locorumque amoenitas sublimem animum et beatiorem spiritum parent.

mihi certe

v10-12 p.104
iucundus hic magis quam studiorum hortator videtur esse secessus. namque illa, quae ipsa delectant, necesse est avocent ab intentione operis destinati. neque enim se bona fide in multa simul intendere animus totum potest, et quocunque respexit, desinit intueri quod propositum erat.

quare silvarum amoenitas et praeterlabentia flumina et inspirantes ramis arborum aurae volucrumque cantus et ipsa late circumspiciendi libertas ad se trahunt, ut mihi remittere potius voluptas ista videatur cogitationem quam intendere.

Demosthenes melius, qui se in locum, ex quo nulla exaudiri vox et ex quo nihil prospici posset, recondebat ne aliud agere mentem cogerent oculi. ideoque lucubrantes silentium noctis et clausum cubiculum et lumen unum velut tectos [*]( tectos, ed. leid .: rectos, MSS. ) maxime teneat.

sed cum in omni studiorum genere tum in hoc praecipue bona valetudo, quaeque eam maxime praestat, frugalitas, necessaria est, cum tempora ab ipsa rerum natura ad quietem refectionemque nobis data in acerrimum laborem convertimus. cui tamen non plus irrogandum est quam quod somno supererit, haud deerit.

obstat enim diligentiae scribendi etiam fatigatio, et abunde, si vacet, lucis spatia sufficiunt; occupatos in noctem necessitas agit. est tamen lucubratio, quotiens ad eam integri ac refecti venimus, optimum secreti genus.

v10-12 p.106