Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quae quidem ut diligentius exsequamur, repetenda saepius erunt scriptorum proxima. nam praeter id quod sic melius iunguntur prioribus sequentia, calor quoque ille cogitationis, qui scribendi mora refrixit, recipit ex integro vires et velut repetito spatio sumit impetum; quod in certamine saliendi fieri videmus, ut conatum longius petant et ad illud, quo contenditur, spatium cursu ferantur; utque in iaculando brachia reducimus et expulsuri tela nervos retro tendimus.
interim tamen, si feret flatus, danda sunt vela, dum nos indulgentia illa non fallat. omnia enim nostra, dum nascuntur, placent; alioqui nec scriberentur. sed redeamus ad iudicium et retractemus suspectam facilitate.
sic scripsisse Sallustium accepimus, et sane manifestus est etiam ex opere ipso labor. Vergilium quoque paucissimos die composuisse versus auctor est Varius. oratoris quidem alia condicio est;
itaque hanc moram et sollicitudinem initiis impero. nam primum hoc constituendum, hoc