Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nec dissimulavit adolescens, tertium iam diem esse, quod omni labore materiae ad scribendum destinatae non inveniret exordium; quo sibi non praesens tantum dolor, sed etiam desperatio in posterum fieret. tum Florus arridens, numquid tu, inquit, melius dicere vis quam potes?
ita se res habet. curandum est ut quam optime dicamus; dicendum tamen pro facultate. ad profectum enim opus est studio non indignatione. ut possimus autem scribere etiam plura et celerius, non exercitatio modo praestabit, in qua sine dubio multum est, sed etiam ratio; si non resupini spectantesque tectum et cogitationem murmure agitantes exspectaverimus quid obveniat; sed quid res poscat, quid personam deceat, quod sit tempus, qui iudicis animus intuiti, humano quodam modo ad scribendum accesserimus. sic nobis et initia et quae sequuntur natura ipsa praescribit.
certa sunt enim pleraque et, nisi coniueamus, in
diversum est huic eorum vitium, qui primo decurrere per materiam stilo quam velocissimo volunt et sequentes calorem atque impetum ex tempore scribunt; hanc silvam vocant. repetunt deinde et componunt quae effuderant; sed verba emendantur et numeri, manet in rebus temere congestis quae fuit levitas.