Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam praeter id quod prudentis est, quod in quoque optimum est, si possit, suum facere, tum in tanta rei difficultate unum intuentes vix aliqua pars sequitur. ideoque cum totum exprimere quem elegeris paene sit homini inconcessum, plurium bona ponamus ante oculos, ut aliud ex alio haereat, et quod cuique loco conveniat aptemus.

imitatio autem (nam saepius idem dicam) non sit tantum in verbis. illuc intendenda mens, quantum fuerit illis viris decoris in rebus atque personis, quod consilium, quae dispositio, quam omnia, etiam quae

v10-12 p.90
delectationi videantur data, ad victoriam spectent; quid agatur prooemio, quae ratio et quam varia narrandi, quae vis probandi ac refellendi, quanta in adfectibus omnis generis movendis scientia, quamque laus ipsa popularis utilitatis gratia adsumpta, quae tum est pulcherrima, cum sequitur, non cum arcessitur. haec si perviderimus, tum vere imitabimur.

qui vero etiam propria his bona adiecerit, ut suppleat quae deerant, circumcidat, si quid redundabit, is erit, quem quaerimus, perfectus orator; quem nunc consummari potissimum oporteat, cum tanto plura exempla bene dicendi supersint quam illis, qui adhuc summi sunt, contigerunt. nam erit haec quoque laus eorum, ut priores superasse, posteros docuisse dicantur.

et haec quidem auxilia extrinsecus adhibentur; in iis autem quae nobis ipsis paranda sunt, ut laboris sic utilitatis etiam longe plurimum adfert stilus. nec immerito M. Tullius hunc optimum effectorem ac magistrum dicendi vocat; cui sententiae personam L. Crassi in disputationibus quae sunt de oratore adsignando, iudicium suum cum illius auctoritate coniunxit.

scribendum ergo quam diligentissime et quam

v10-12 p.92
plurimum. nam ut terra alte refossa generandis alendisque seminibus fecundior fit, sic profectus non a summo petitus studiorum fructus effundit uberius et fidelius continet. nam sine hac quidem conscientia ipsa illa ex tempore dicendi facultas inanem modo loquacitatem dabit et verba in labris nascentia.

illic radices, illic fundamenta sunt, illic opes velut sanctiore quodam aerario conditae, unde ad subitos quoque casus, cum res exiget, proferantur. vires faciamus ante omnia, quae sufficiant labori certaminum et usu non exhauriantur.

nihil enim rerum ipsa natura voluit magnum effici cito praeposuitque pulcherrimo cuique operi difficultatem; quae nascendi quoque hanc fecerit legem, ut maiora animalia diutius visceribus parentis continerentur. sed cum sit duplex quaestio, quomodo et quae maxime scribi oporteat, iam hinc ordinem sequar.