Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ceteri omnes longe sequentur. nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est, corpus eloquentiae faciant, elegantes in sua quisque materia sed alter humilis, alter difficilis. Atacinus Varro in iis, per quae nomen est adsecutus, interpres operis alieni, non spernendus

v10-12 p.50
quidem, verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples.

Ennium sicut sacros vetustate lucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem quantam religionem. propiores alii atque ad hoc, de quo loquimur, magis utiles. lascivus quidem in herois quoque Ovidius et nimium amator ingenii sui, laudandus tamen in partibus.

Cornelius autem Severus, etiam si sit [*]( si sit, Spalding : MSS. vary between si, sit and sic. ) versificator quam poeta melior, si tamen, ut est dictum, ad exemplar primi libri bellum Siculum perscripsisset, vindicaret sibi iure secundum locum. Serranum [*]( Serranum, Lange: forrenum, G. ) consummari mors immatura non passa est; puerilia tamen eius opera et maximam indolem ostendunt et admirabilem praecipue in aetate illa recti generis voluntatem.

multum in Valerio Flacco nuper amisimus. vehemens et poeticum ingenium Saleii Bassi fuit, nec ipsum senectute maturuit. Rabirius ac Pedo non indigni cognitione, si vacet. Lucanus ardens et concitatus et sententiis clarissimus et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam poetis imitandus.

hos nominavimus, quia Germanicum

v10-12 p.52
Augustum ab institutis studiis deflexit cura terrarum, parumque dis visum est esse eum maximum poetarum. quid tamen his ipsis eius operibus, in quae donato imperio iuvenis secesserat, sublimius, doctius, omnibus denique numeris praestantius? quis enim caneret bella melius, quam qui sic gerit? quem praesidentes studiis deae propius audirent? cui magis suas artes aperiret familiare numen Minerva?

dicent haec plenius futura saecula, nunc enim ceterarum fulgore virtutum laus ista praestringitur. nos tamen sacra litterarum colentes feres, Caesar, si non tacitum hoc praeterimus et Vergiliano certe versu testamur,

  1. inter uictrices hederam tibi serpere laurus.

elegia quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus atque elegans maxime videtur auctor Tibullus. sunt qui Propertium malint. Ovidius utroque lascivior, sicut durior Gallus. satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poetis praeferre non dubitent.