Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

idem nobis per Romanos quoque auctores ordo ducendus est. itaque ut apud illos Homerus sic apud nos Vergilius auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis poetarum Graecorum nostrorumque haud dubie proximus.

utar enim verbis iisdem, quae ex Afro Domitio iuvenis excepi; qui mihi interroganti, quem Homero crederet maxime accedere, Secundus , inquit, est Vergilius, propior tamen primo quam tertio. et hercule ut [*]( ut, several late MSS.: cum, G and majority of MSS. ) illi naturae caelesti atque immortali cesserimus, ita curae et diligentiae vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum, et quantum eminentibus vincimur, fortasse aequalitate pensamus.

ceteri omnes longe sequentur. nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est, corpus eloquentiae faciant, elegantes in sua quisque materia sed alter humilis, alter difficilis. Atacinus Varro in iis, per quae nomen est adsecutus, interpres operis alieni, non spernendus

v10-12 p.50
quidem, verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples.

Ennium sicut sacros vetustate lucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem quantam religionem. propiores alii atque ad hoc, de quo loquimur, magis utiles. lascivus quidem in herois quoque Ovidius et nimium amator ingenii sui, laudandus tamen in partibus.