Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

novem vero Lyricorum longe Pindarus princeps spiritus magnificentia, sententiis, figuris, beatissima rerum verborumque copia et velut quodam eloquentiae flumine; propter quae Horatius eum

v10-12 p.36
merito credidit nemini imitabilem.

Stesichorus quam sit ingenio validus, materiae quoque ostendunt, maxima bella et clarissimos canentem duces et epici carminis onera lyra sustinentem. reddit enim personis in agendo simul loquendoque debitam dignitatem, ac si tenuisset modum, videtur aemulari proximus Homerum potuisse; sed redundat atque effunditur, quod ut est reprehendendum, ita copiae vitium est.

Alcaeus in parte operis aureo plectro merito donatur, qua tyrannos insectatus multum etiam moribus confert in eloquendo quoque brevis et magnificus et dicendi vi [*]( dicendi vi, Halm : dicendi et, G. ) plerumque oratori similis; sed et lusit [*]( sed et lusit, several late MSS.: et eius sit, G. ) et in amores descendit, maioribus tamen aptior.

Simonides , tenuis alioqui, sermone proprio et iucunditate quadam commendari potest; praecipua tamen eius in commovenda miseratione virtus, ut quidam in hac eum parte omnibus eius operis auctoribus praeferant.