Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
Iulio Secundo, si longior contigisset aetas, clarissimum profecto nomen oratoris apud posteros foret. adiecisset enim atque adiiciebat ceteris virtutibus suis quod desiderari potest; id est autem, ut esset multo magis pugnax et saepius ad curam rerum ab elocutione respiceret.
ceterum interceptus quoque magnum sibi vindicat locum; ea est facundia, tanta in explicando quod velit gratia, tam candidum et leve et speciosum dicendi genus, tanta verborum etiam quae adsumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam ex periculo petitis significantia.
habebunt , qui post nos de oratoribus scribent, magnam eos, qui nunc vigent, materiam vere laudandi. sunt enim summa hodie, quibus illustratur forum, ingenia. namque et consummati iam patroni veteribus aemulantur et eos
supersunt qui de philosophia scripserint, quo in genere paucissimos adhuc eloquentes litterae Romanae tulerunt. idem igitur M. Tullius, qui ubique, etiam in hoc opere Platonis aemulus exstitit. egregius vero multoque quam in orationibus praestantior Brutus suffecit ponderi rerum; scias eum sentire quae dicit.
scripsit non parum multa Cornelius Celsus, Sextios secutus, non sine cultu ac nitore. Plautus in Stoicis rerum cognitioni utilis. in Epicureis levis quidem, sed non iniucundus tamen auctor est Catius.
ex industria Senecam in omni genere eloquentiae distuli propter vulgatam falso de me opinionem, qua damnare eum et invisum quoque habere sum creditus. quod accidit mihi, dum corruptum et omnibus vitiis fractum dicendi genus revocare ad severiora iudicia contendo.
tum autem solus hic fere in manibus adolescentium fuit. quem non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, cum diversi sibi conscius generis placere se in dicendo posse iis, quibus illi placent, diffideret.
foret enim optandum pares ac saltem proximos illi viro fieri. sed placebat propter sola vitia et ad ea se quisque dirigebat effingenda quae poterat; deinde cum se iactaret eodem modo dicere, Senecam infamabat.