Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
multum ingenii in Caelio et praecipue in accusando multa urbanitas, dignusque vir cui et mens melior et vita longior contigisset. inveni qui Calvum praeferrent omnibus, inveni qui Ciceroni crederent, eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse; sed est et sancta et gravis oratio et castigata et frequenter vehemens quoque. imitator autem est Atticorum, fecitque illi properata mors iniuriam, si quid adiecturus fuit. [*]( adiecturus fuit, B: most later MSS. add non si quid detracturus with slight variations. )
et Servius Sulpicius insignem non inmerito famam tribus orationibus meruit. multa , si cum iudicio legatur, dabit imitatione digna Cassius Severus, qui si ceteris virtutibus colorem et gravitatem orationis adiecisset, ponendus inter praecipuos foret.
nam et ingenii plurimum est in eo et acerbitas mira, et urbanitas et fervor; [*]( et fervor, Bursian : et sermo, B. ) sed plus stomacho quam consilio dedit. praeterea ut amari sales, ita frequenter amaritudo ipsa ridicule est.
sunt alii multi diserti,(quos persequi longum est. eorum quos uiderim Domitius Afer et Iulius Africanus longe praestantissimi. arte ille et toto genere dicendi praeferendus et quem in numero veterum habere non timeas; hic concitatior,
nam et Trachalus plerumque sublimis et satis apertus fuit et quem velle optima crederes, auditus tamen maior; nam et vocis, quantam in nullo cognovi, felicitas et pronuntiatio vel scenis suffectura et decor, omnia denique ei, quae sunt extra, superfuerunt; et Vibius Crispus compositus et iucundus et delectationi natus, privatis tamen causis quam publicis melior.
Iulio Secundo, si longior contigisset aetas, clarissimum profecto nomen oratoris apud posteros foret. adiecisset enim atque adiiciebat ceteris virtutibus suis quod desiderari potest; id est autem, ut esset multo magis pugnax et saepius ad curam rerum ab elocutione respiceret.
ceterum interceptus quoque magnum sibi vindicat locum; ea est facundia, tanta in explicando quod velit gratia, tam candidum et leve et speciosum dicendi genus, tanta verborum etiam quae adsumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam ex periculo petitis significantia.