Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est tantum; sed plurimas vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit immortalis ingenii beatissima ubertas. non enim pluvias, ut ait Pindarus, aquas colligit, sed vivo gurgite exundat, dono quodam providentiae genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur.
nam quis docere diligentius, movere vehementius potest? cui tanta unquam iucunditas adfuit? ut ipsa illa quae extorquet impetrare eum credas, et cum transversum vi sua iudicem ferat tamen ille non rapi videatur, sed sequi.
iam in
quare non immerito ab hominibus [*]( ab hominibus, Halm : ab omnibus, B: hominibus, a few late MSS. ) aetatis suae regnare in iudiciis dictus est, apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen, sed eloquentiae habeatur. hunc igitur spectemus, hoc propositum nobis sit exemplum, ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit.