Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

haec ut sciamus atque eorum non significationem modo sed formas etiam mensurasque norimus, ut, ubicunque erunt posita, conveniant, nisi multa lectione atque auditione assequi nullo modo possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus. propter quod infantes a mutis nutricibus iussu regum in solitudine educati, etiamsi verba quaedam emisisse traduntur,

tamen loquendi facultate caruerunt. sunt autem alia huius naturae, ut idem pluribus vocibus declarent, ita ut nihil significationis, quo potius utaris, intersit, ut ensis et gladius; alia vero, [*]( alia vero, Frotsher: aliave, G. ) etiamsi propria rerum aliquarum sint nomina, τροπικῶς quasi tamen [*]( quasi tamen, edd.: quare tam, G: quare tamen, later, MSS. ) ad eundem intellectum feruntur, ut ferrum et mucro.

nam per abusionem sicarios etiam omnes vocamus, qui caedem telo quocunque commiserint. alia circuitu verborum plurium ostendimus, quale est et pressi copia lactis.

v10-12 p.10
Plurima vero mutatione figuramus: Scio non ignoro et non me fugit et non me praeterit et quis nescit? et nemini dubium est.

sed etiam ex proximo mutuari libet. nam et intelligo et sentio et video saepe idem valent quod scio. quorum nobis ubertatem ac divitias dabit lectio, ut non solum quomodo occurrent sed etiam quomodo oportet utamur.

non semper enim haec inter se idem faciunt; nec sicut de intellectu animi recte dixerim video ita de visu oculorum intelligo, nec ut mucro gladium sic mucronem gladius ostendit.

sed ut copia verborum sic paratur, ita non uerborum tantum gratia legendum vel audiendum est. nam omnium, quaecunque docemus, hoc [*]( hoc, Regius : haec, MSS. ) sunt exempla potentiora etiam ipsis quae traduntur artibus, cum eo qui discit perductus est, ut intelligere ea sine demonstrate et sequi iam suis viribus possit, quia, quae doctor praecepit, orator ostendit.

alia vero audientes, alia legentes magis adiuvant. excitat qui dicit spiritu ipso, nec imagine et ambitu

v10-12 p.12
rerum sed rebus incendit. vivunt omnia enim et moventur, excipimusque nova ilia velut nascentia cum favore ac sollicitudine. nec fortuna modo iudicii sed etiam ipsorum qui orant periculo adficimur.