Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quinque deinceps inventioni (nam huic et dispositio subiungitur), quattuor elocutioni, in cuius partem memoria ac pronuntiatio veniunt, dabuntur. unus accedet, in quo nobis orator ipse informandus est, ubi, [*]( ubi.. disseremus, Spalding : ut... disseramus, MSS. ) qui mores eius, quae in suscipiendis, discendis, agendis causis ratio, quod eloquentiae genus, quis agendi debeat esse finis, quae post fine studia, quantum nostra valebit infirmitas, disseremus.

his omnibus admiscebitur, ut quisque locus postulabit, docendi ratio, quae non eorum modo scientia, quibus solis quidam nomen artis dederunt, studiosos instruat et (ut sic dixerim) ius ipsum rhetorices interpretetur, sed alere facundiam, vires augere eloquentiae possit.

nam plerumque nudae illae artes nimia subtilitatis adfectatione frangunt atque concidunt quidquid est in oratione generosius, et omnem sucum ingenii bibunt et ossa detegunt: quae ut esse et adstringi nervis suis debent, sic corpore operienda sunt.

ideoque nos non particulam illam, sicut plerique, sed quidquid utile ad instituendum oratorem putabamus, in hos duodecim libros contulimus breviter

v1-3 p.18
omnia demonstraturi. nam si quantum de quaque re dici potest persequamur, finis operis non reperietur.

illud tamen in primis testandum est, nihil praecepta atque artes valere nisi adiuvante natura. quapropter ei, cui deerit ingenium, non magis haec scripta sint quam de agrorum cultu sterilibus terris.

sunt et alia ingenita cuique adiumenta, vox, latus patiens laboris, valetudo, constantia, decor; quae si modica obtigerunt, possunt ratione ampliari, sed nonnunquam ita desunt, ut bona etiam ingenii studiique corrumpant; sicut et haec ipsa sine doctore perito, studio pertinaci, scribendi, legendi, dicendi multa et continua exercitatione per se nihil prosunt.

igitur nato filio pater spem de illo primum quam optimam capiat, ita diligentior a principiis fiet. falsa enim est querela, paucissimis hominibus vim percipiendi, quae tradantur, esse concessam, plerosque vero laborem ac tempora tarditate ingenii perdere. nam contra plures reperias et faciles in excogitando et ad discendum promptos. quippe id est homini naturale; ac sicut aves ad volatum, equi ad cursum, ad saevitiam ferae gignuntur; ita

v1-3 p.20
nobis propria est mentis agitatio atque sollertia, unde origo animi caelestis creditur.

hebetes vero et indociles non magis secundum naturam homines eduntur quam prodigiosa corpora et monstris insignia, sed hi pauci admodum fuerunt. argumentum quod in pueris elucet spes plurimorum, quae cum emoritur aetate, manifestum est, non naturam defecisse sed curam. praestat tamen ingenio alius alium.

concedo ; sed plus efficiet aut minus; nemo reperitur, qui sit studio nihil consecutus. hoc qui perviderit, protinus ut erit parens factus, acrem quam maxime curam spei futuri oratoris impendat.

ante omnia ne sit vitiosus sermo nutricibus, quas si fieri posset sapientes Chrysippus optavit, certe quantum res pateretur optimas eligi voluit. et morum quidem in his haud dubie prior ratio est, recte tamen etiam loquantur.

has primum audiet puer, harum verba effingere imitando conabitur. et natura tenacissimi sumus eorum, quae rudibus animis percepimus; ut sapor, quo nova imbuas, durat, nec lanarum colores, quibus simplex ille candor mutatus est, elui possunt. et haec ipsa magis pertinaciter haerent, quo deteriora sunt. nam bona facile mutantur in peius; num quando in bonum verteris

v1-3 p.22
vitia? non assuescat ergo, ne dum infans quidem est, sermoni qui dediscendus sit.

in parentibus vero quam plurimum esse eruditionis optaverim, nec de patribus tantum loquor. nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistolis traditus: et Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et Hortensiae Q. filiae oratio apud Triumviros habita legitur non tantum in sexus honorem.