Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ea vero destituta infirmioribus ingeniis velut praedae fuit. inde quidam, contempto bene dicendi labore, ad formandos animos statuendasque vitae leges regressi partem quidem potiorem, si dividi posset, retinuerunt; nomen tamen sibi insolentissimum arrogaverunt, ut soli studiosi sapientiae vocarentur, quod neque summi imperatores neque in consiliis rerum maximarum ac totius administratione rei publicae clarissime versati sibi unquam vindicare sunt ausi. facere enim optima quam promittere maluerunt.
ac veterum quidem sapientiae professorum multos et honesta praecepisse et, ut praeceperint, etiam vixisse, facile concesserim; nostris vero temporibus sub hoc nomine maxima in plerisque vitia latuerunt. non enim virtute ac studiis, ut haberentur philosophi, laborabant, sed vultum et tristitiam et dissentientem a ceteris habitum pessimis moribus praetendebant.
haec autem, quae velut propria philosophiae asseruntur, passim tractamus omnes. quis enim non de iusto, aequo ac bono, modo non et vir pessimus, loquitur? quis non etiam rusticorum aliqua de causis naturalibus quaerit? nam verborum proprietas ac differentia omnibus, qui sermonem curae habent, debet esse
sed ea et sciet optime et eloquetur orator; qui si fuisset aliquando perfectus, non a philosophorum scholis virtutis praecepta peterentur. nunc necesse est ad eos aliquando auctores recurrere, qui desertam, ut dixi, partem oratoriae artis, meliorem praesertim, occupaverunt, et velut nostrum reposcere; non ut nos illorum utamur inventis, sed ut illos alienis usos esse doceamus.