Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ea vero destituta infirmioribus ingeniis velut praedae fuit. inde quidam, contempto bene dicendi labore, ad formandos animos statuendasque vitae leges regressi partem quidem potiorem, si dividi posset, retinuerunt; nomen tamen sibi insolentissimum arrogaverunt, ut soli studiosi sapientiae vocarentur, quod neque summi imperatores neque in consiliis rerum maximarum ac totius administratione rei publicae clarissime versati sibi unquam vindicare sunt ausi. facere enim optima quam promittere maluerunt.
ac veterum quidem sapientiae professorum multos et honesta praecepisse et, ut praeceperint, etiam vixisse, facile concesserim; nostris vero temporibus sub hoc nomine maxima in plerisque vitia latuerunt. non enim virtute ac studiis, ut haberentur philosophi, laborabant, sed vultum et tristitiam et dissentientem a ceteris habitum pessimis moribus praetendebant.
haec autem, quae velut propria philosophiae asseruntur, passim tractamus omnes. quis enim non de iusto, aequo ac bono, modo non et vir pessimus, loquitur? quis non etiam rusticorum aliqua de causis naturalibus quaerit? nam verborum proprietas ac differentia omnibus, qui sermonem curae habent, debet esse
sed ea et sciet optime et eloquetur orator; qui si fuisset aliquando perfectus, non a philosophorum scholis virtutis praecepta peterentur. nunc necesse est ad eos aliquando auctores recurrere, qui desertam, ut dixi, partem oratoriae artis, meliorem praesertim, occupaverunt, et velut nostrum reposcere; non ut nos illorum utamur inventis, sed ut illos alienis usos esse doceamus.
sit igitur orator vir talis, qualis vere sapiens appellari possit; nec moribus modo perfectus (nam id mea quidem opinione, quanquam sunt qui dissentiant, satis non est) sed etiam scientia et omni facultate dicendi, qualis fortasse nemo adhuc fuerit;
sed non ideo minus nobis ad summa tendendum est; quod fecerunt plerique veterum, qui, etsi nondum quemquam sapientem repertum putabant, praecepta tamen sapientiae tradiderant.
nam est certe aliquid consummata eloquentia, neque ad eam pervenire natura humani ingenii prohibet. quod si non contingat, altius tamen ibunt, qui ad summa nitentur, quam qui, praesumpta desperatione quo velint evadendi, protinus circa ima substiterint.
quo magis impetranda erit venia, si ne minora quidem illa, verum operi, quod instituimus, necessaria praeteribo. nam liber primus ea, quae sunt
quinque deinceps inventioni (nam huic et dispositio subiungitur), quattuor elocutioni, in cuius partem memoria ac pronuntiatio veniunt, dabuntur. unus accedet, in quo nobis orator ipse informandus est, ubi, [*]( ubi.. disseremus, Spalding : ut... disseramus, MSS. ) qui mores eius, quae in suscipiendis, discendis, agendis causis ratio, quod eloquentiae genus, quis agendi debeat esse finis, quae post fine studia, quantum nostra valebit infirmitas, disseremus.
his omnibus admiscebitur, ut quisque locus postulabit, docendi ratio, quae non eorum modo scientia, quibus solis quidam nomen artis dederunt, studiosos instruat et (ut sic dixerim) ius ipsum rhetorices interpretetur, sed alere facundiam, vires augere eloquentiae possit.
nam plerumque nudae illae artes nimia subtilitatis adfectatione frangunt atque concidunt quidquid est in oratione generosius, et omnem sucum ingenii bibunt et ossa detegunt: quae ut esse et adstringi nervis suis debent, sic corpore operienda sunt.
ideoque nos non particulam illam, sicut plerique, sed quidquid utile ad instituendum oratorem putabamus, in hos duodecim libros contulimus breviter
illud tamen in primis testandum est, nihil praecepta atque artes valere nisi adiuvante natura. quapropter ei, cui deerit ingenium, non magis haec scripta sint quam de agrorum cultu sterilibus terris.
sunt et alia ingenita cuique adiumenta, vox, latus patiens laboris, valetudo, constantia, decor; quae si modica obtigerunt, possunt ratione ampliari, sed nonnunquam ita desunt, ut bona etiam ingenii studiique corrumpant; sicut et haec ipsa sine doctore perito, studio pertinaci, scribendi, legendi, dicendi multa et continua exercitatione per se nihil prosunt.
igitur nato filio pater spem de illo primum quam optimam capiat, ita diligentior a principiis fiet. falsa enim est querela, paucissimis hominibus vim percipiendi, quae tradantur, esse concessam, plerosque vero laborem ac tempora tarditate ingenii perdere. nam contra plures reperias et faciles in excogitando et ad discendum promptos. quippe id est homini naturale; ac sicut aves ad volatum, equi ad cursum, ad saevitiam ferae gignuntur; ita
hebetes vero et indociles non magis secundum naturam homines eduntur quam prodigiosa corpora et monstris insignia, sed hi pauci admodum fuerunt. argumentum quod in pueris elucet spes plurimorum, quae cum emoritur aetate, manifestum est, non naturam defecisse sed curam. praestat tamen ingenio alius alium.
concedo ; sed plus efficiet aut minus; nemo reperitur, qui sit studio nihil consecutus. hoc qui perviderit, protinus ut erit parens factus, acrem quam maxime curam spei futuri oratoris impendat.