Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ea vero destituta infirmioribus ingeniis velut praedae fuit. inde quidam, contempto bene dicendi labore, ad formandos animos statuendasque vitae leges regressi partem quidem potiorem, si dividi posset, retinuerunt; nomen tamen sibi insolentissimum arrogaverunt, ut soli studiosi sapientiae vocarentur, quod neque summi imperatores neque in consiliis rerum maximarum ac totius administratione rei publicae clarissime versati sibi unquam vindicare sunt ausi. facere enim optima quam promittere maluerunt.