Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

id quoque inter prima rudimenta non inutile demonstrare, quot quaeque verba modis intelligenda sint. circa glossemata etiam, id est voces minus usitatas, non ultima eius professionis diligentia est.

enimvero iam maiore cura doceat tropos omnes, quibus praecipue non poema modo sed etiam oratio ornatur; schemata utraque, id est figuras, quaeque λέξεως quaeque διανοίας vocantur, quorum ego sicut

v1-3 p.154
troporum tractatum in eum locum differo, quo mihi de ornatu orationis dicendum erit.

praecipue vero illa infigat animis, quae in oeconomia virtus, quae in decore rerum, quid personae cuique convenerit, quid in sensibus laudandum, quid in verbis, ubi copia probabilis, ubi modus.

his accedet enarratio historiarum, diligens quidem illa non tamen usque ad supervacuum laborem occupata. nam receptas aut certe claris auctoribus memoratas exposuisse satis est. persequi quidem, quid quis unquam vel contemptissimorum hominum dixerit, aut nimiae miseriae aut inanis iactantiae est et detinet atque obruit ingenia melius aliis uacatura.

nam qui omnes etiam indignas lectione scidas excutit, anilibus quoque fabulis accommodare operam potest. atqui pleni sunt huiusmodi impedimentis grammaticorum commentarii, vix ipsis qui composuerunt satis noti.