Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

non ut ex iis utique improbentur poetae (quibus, quia plerumque servire metro coguntur, adeo ignoscitur, ut vitia ipsa allis in carmine appellationibus nominentur; metaplasmos enim et schematismos et schemata, ut dixi, vocamus, et laudem virtutis necessitati damus), sed ut commoneat artificialium et memoriam agitet.

id quoque inter prima rudimenta non inutile demonstrare, quot quaeque verba modis intelligenda sint. circa glossemata etiam, id est voces minus usitatas, non ultima eius professionis diligentia est.

enimvero iam maiore cura doceat tropos omnes, quibus praecipue non poema modo sed etiam oratio ornatur; schemata utraque, id est figuras, quaeque λέξεως quaeque διανοίας vocantur, quorum ego sicut

v1-3 p.154
troporum tractatum in eum locum differo, quo mihi de ornatu orationis dicendum erit.

praecipue vero illa infigat animis, quae in oeconomia virtus, quae in decore rerum, quid personae cuique convenerit, quid in sensibus laudandum, quid in verbis, ubi copia probabilis, ubi modus.