Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

haec nos i littera finimus. quid dicam vortices et vorsus ceteraque ad eundem modum, quae primus Scipio Africanus in e litteram secundam vertisse dicitur?

nostri praeceptores seruum ceruumque u et o litteris scripserunt, quia subiecta sibi vocalis in unum sonum coalescere et confundi nequiret; nunc u gemina scribuntur ea ratione, quam reddidi; neutro sane modo vox, quam sentimus, efficitur. nec inutiliter Claudius Aeolicam illam ad hos usus litteram adiecerat.

illud nunc melius, quod cui tribus, quas praeposui, litteris enotamus; in quo pueris nobis ad pinguem sane sonum qu et oi utebantur, tantum ut ab illo qui distingueretur.

quid ? quae scribuntur aliter quam enuntiantur? nam et Gaius C littera significatur, quae inversa mulierem declarat; quia tam Gaias esse vocitatas quam Gaios etiam ex nuptialibus sacris apparet.